PL 125, col. 65
Praefatio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne · De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
in Pelagio damnatis universaliter Ecclesia consenserit,
sategerit atque subscripserit, haec tamen specialius
adversus eum ejusque complices, per apostolicam
sedem, instantia beatissimi Aurelii Carthaginensis
episcopi, atque Augustini, cum aliis trecentis
quatuordecim episcopis, ab ejus pravissimis sensibus
eruta, vindicata, et multis tam epistolis quam
libris toto orbe vulgatis, omnis hodieque gaudet,
confitetur, praedicat, et tenet, atque tenebit Ecclesia.
His per omnia consentaneam, praedicabilem paternitatem
fraternitatemque vestram gratia superna
invictam atque praevalidam, et suo munere gaudentem
perpetim conservare dignetur.
Caeterum multiplices ac tortuosas et venenatas
sententias Gothescalci, cujus debita cum exsecratione
Domino CAROLO regi glorioso HINCMARUS, nomine
non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus,
una cum collegis dominis et fratribus meis
venerandis episcopis, oratoribus scilicet salutis atque
prosperitatis vestrae devotis.
Nuper elapso mense Junio, per Indictionem septimam,
anno Incarnationis Dominicae 859, dedistis
nobis quaedam capitula, sicut nostrae dixistis humilitati,
a Remigio reverentissimo Lugdunensium archiepiscopo
vestrae porrecta sublimitati, jubentes ut
tempore congruo de his vobis redderemus responsum,
si unanimes uno ore eorumdem capitulorum
sensui concordaremus: an quia vobis a cana Patrum
fide in quibusdam dissentire videbantur, noster sensus,
quem a catholico tramite non deviare credebatis,
ab eis in aliquo dissideret, sequentes et praecepti
Dominici jussionem, et Christianam praedecessorum
vestrorum consuetudinem. Est enim et divinis legibus
cautum, et prisco anteriorum principum more
suetum, ut quotiescunque in catholica fide vel divina
religione quiddam novi emerserit, a principali sententia
episcoporum consultui referatur, et quod eorum
judicio, Scripturarum sanctarum auctoritate, et
orthodoxorum 2 magistrorum doctrina, atque secundum
auctoritatem canonicam, et decreta pontificum
Romanorum, Christi Dei nostri vicarii et sanctae Ecclesiae
praesules credendum, sequendum, et tenendum,
atque praedicandum decreverint, id ab omnibus
corde credatur ad justitiam, ore confiteatur ad salutem,
sequatur ad vocationem, teneatur ad coronam,
praedicetur ad lucrum. Quae siquidem capitula
in conventu episcoporum habito in territorio Tullensi,