PL 125, col. 70

De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

tuam, in qua petis ut de haeresibus, quae oriri
potuerunt ex quo Domini in carne nuntiari coepit
adventus, aliquid scriberem. Hoc autem feci, ut viderem
utrum jam deberem ipsum opus aggredi,
et inde tibi aliquid mittere, ubi considerares tanto
esse difficilius quanto vis esse brevius. Sed ne hoc
quidem potui, talibus curis supervenientibus impeditus,
a quibus omnino dissimulare non 6 possem.
Nam me et ab eo quod habebam in manibus averterunt:
hoc autem est, ubi respondeo libris Juliani,
quos octo edidit post illos quatuor quibus ante
respondi. Hos enim cum Romae accepisset frater
Alypius, nondum omnes descirpserat, cum oblatam
occasionem noluit praeterire, per quam mihi quinque
transmisit, promittens alios tres cito se esse missurum,

et multum instans ne responde redifferrem.
Cujus instantia coactus sum remissius semper agere
quod agebam, ut opera utrique non deessem, uni
diebus alteri noctibus, quantum mihi ab aliis occupationibus
hinc atque hinc venire non desistentibus
parceretur. Agebam vero rem plurimum necessariam
nam retractabam opuscula mea, et si quid in eis me
offenderet, vel alios offendere posset, partim reprehendendo,
partim defendendo, quod legi posset et
deberet operabat. Et duo volumina jam absolveram,
retractatis omnibus libris meis, quorum numerum
nesciebam, eosque ducentos triginta et duos esse
cognovi. Restabant epistolae, et tractatus populares
quos Graeci Homilias vocant. » Isti autem libri Juliani,
sicut manifestum est, non sunt illi, quos in

libris Retractationum commemorat.
Sed et de haeresibus octoginta et octo isdem doctor
mirificus Augustinus conscripsit, quibus novissimam
haeresim Pelagianam subjunxit. Inde Gennadius Massiliensis
sacerdos valde doctus, qui et de viris illustribus
scripsit, ab eo loco incipiens ubi sanctus
Hieronymus memoriae scriptorum illustrium finem
imposuit, et ad sua usque tempora scriptores famosos
cum debita laude commemoravit, hanc Praedestinatianam
nonagesimam haeresim sectae Pelagianae
supposuit, dicens: « Sunt, inquit, qui dicunt
quod Deus non omnes homines ad hoc creet, ut
omnes salventur, sed ut multitudine hominum ornetur
mundus, » et reliqua quae prosequitur, quae
in processu monstrabimus. Deinde nonagesimam

primam Nestorianam ponit, sicque Eutychianam, et
post hanc Timotheanam. Sed et Hyginus, catalogum
describens haereseon, octogesimam et nonam haeresim
Nestorianam ponit, et nonagesimam istam Praede:
stinatianam, cum libello ab eisdem Praedestinatianis
composito, ita dicens: « Nonagesima haeresis, inquit,
quam in praefatione nostra diximus de nomine
Augustini episcopi esse mentitam, Praedestinatianorum
nomen accepit. » Beatus etiam Augustinus in
praefatione Retractationum de opusculis suis dicit:
« Illud enim quod scriptum est, ex multiloquio non
effugies peccatum [(Prov. X, 19)]
, terret me plurimum;
non quia multa scripsi, vel quia multa etiam quae
dictata non sunt, tamen a me dicta conscripta suntabsit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.