PL 125, col. 71

De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

enim ut multiloquio deputetur, quando necessaria
dicuntur, quantalibet sermonum multitudine
dicantur. Sed istam sententiam Scripturae sanctae
propterea timeo, quia de tam multis disputationibus
meis sine dubio multa colligi possunt, quae si non
falsa, at certe videantur, sive etiam convincantur 7
non necessaria. » Et paulo superius: « Neque enim
quisquam, nisi impudens, ideo quia mea errata reprehendo
me reprehendere audebit. Sed si dicit
non ea debuisse a me dici quae postea mihi etiam
displicerent, verum dicit et mecum facit. Eorum
quippe reprehensor est, quorum et ego sum. Neque
enim ea reprehendere deberem, si dicere debuissem. »
Nam et in Africanis et in Gallicis regionibus haec

primum haeresis coepit exordium adhuc in vita beati
Augustini. Unde et ipse ad Valentinum et cum illo
monachos librum scripsit de Correptione et Gratia,
sicut Prosper in epistola sua ad eumdem Augustinum
directa demonstrat, dicens: « Multi, inquit, servorum
Christi, qui in Massiliensi urbe consistunt, in
sanctitatis tuae scriptis, quae adversus Pelagianos
haereticos condidisti, contrarium putant Patrum
opinioni, et ecclesiastico sensui, quidquid in eis de
vocatione electorum secundum Dei propositum disputasti.
Et cum aliquandiu tarditatem suam culpare
maluerint, quam non intellecta reprehendere, quidamque
eorum lucidiorem super hoc atque apertiorem
beatitudinis tuae expositionem voluerint postulare,
evenit ex dispositione misericordiae Dei, ut

cum quidam intra Africam similia movissent, librum
de Correptione et Gratia plenum divinae auctoritatis
emitteres: quo in notitiam nostram insperata
opportunitate delato, putavimus omnes querelas resistentium
sopiendas, quia universis quaestionibus,
de quibus consulenda erat sanctitas tua, tam plene
illic absoluteque responsum est, quasi hoc specialiter
studueris, ut quae apud nos erant turbata componeres. »
Quem librum isdem beatus Augustinus in serie
librorum Retractationum ultimum posuit. Qui in
eorumdem praefatione dicit: « Quapropter quicunque
ista lecturi sunt, non me imitentur errantem, sed in
melius proficientem. Inveniet enim fortasse quomodo
scribendo profecerim, quisquis opuscula mea ordine
quo scripta sunt legerit. Quod ut possit, hoc opere

quantum potero curabo ut eumdem ordinem noverit. »
De quo libro et Prosper in praefata epistola praecedentibus
subnexuit, dicens: « Recensito autem hoc
beatitudinis tuae libro, sicut qui sanctam atque apostolicam
doctrinae tuae auctoritatem antea sequebantur,
intelligentiores multo instructioresque sunt
facti, ita qui persuasionis suae impediebantur obscuro,
adversiores quam fuerant recesserunt. Quorum
tam abrupta dissensio primum propter ipsos
metuenda est, ne tam claris tamque egregiis in omnium
virtutum studio viris spiritus Pelagianae impietatis
illudat; ne simpliciores quique, apud quos horum
magna est de probitatis contemplatione reverentia,
hoc tutissimum sibi aestiment, quod audiant

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.