PL 125, col. 73

De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

nos quippe vel praedicare suggillatis, quia cum lege
Dei et prophetis, cum Evangelio Christi ejusque
apostolis, praedestinationem dicimus, eo quod Deus
quosdam hominum sic praedestinet ad vitam regni
coelorum, ut si 9 nolint orare et jejunare, aut in
omni opere divino vigiles esse, eos omnino perire
non posse. » Et paulo post: « Non miramur vos de
nobis, id est homines de hominibus, falsa posse
confingere, cum videamus vos sic a diabolo esse
fascinatos, ut Scripturas sanctas et veridicas ad
voluntatis vestrae intellectum mutare nitamini, » et
reliqua quae diserte prosequitur.
De quo videlicet Hypomnesticon libro, quidam
contendunt quod eum sanctus Augustinus non composuerit,
quoniam illorum erroribus manifestissime

contradicit: dicentes quia sanctus episcopus, qui
omnium librorum illius nomina in indice conscripta
Vitae ipsius subjunxerit, illum non adnotaverit.
Unde sciendum est, quia plures illius libros habemus,
qui in eodem indiculo non habentur: sicut
est de Disciplina Christiana, excepto etiam illo qui
titulatur de Doctrina Christiana. Sed et de Praedestinatione
gratiae, et de Haeresibus ad Quodvultdeum
diaconum, et de unitate Trinitatis, et librum de
Poenitentia, quem commemorat in epistola ad Consentium
monachum [(epist. 146, sub fin.)] , et librum
qui titulatur de Verbis Domini, et alios quos commemorare
superfluum ducimus: cum idem ipse
sanctus Augustinus in fine Retractationum dicat:
« Haec opera nongenta et tria in libris ducentis

triginta duobus me dictasse recolui, quando haec
retractavi, utrum aliquos adhuc essem dictaturus
ignorans. Atque ipsam eorum retractationem in libris
duobus edidi, urgentibus fratribus, antequam
epistolas atque sermones ad populum, alios dictatos,
alios a me dictos, retractare coepissem. » Et isdem
sanctus episcopus, qui indicem librorum illius
sive epistolarum conscripsit, in fine ipsius indiculi
subjungat dicens: « Fiunt, inquit, simul quos memoratus
sanctus Augustinus Spiritu divino actus in
sancta Ecclesia catholica ad instructionem animarum
fecit libros, tractatus, epistolas, mille et triginta,
excepto qui numerari non possunt, quia nec
numerum designavit ipsorum. » Ipse sanctus episcopus,
qui illa descripsit, numerari non posse tractatus

et epistolas illius dixit, et quidam omnium librorum
sive epistolarum ejus numerum diligentissime
in fine ipsius Scripturae eumdem sanctum
episcopum subjunxisse testantur: cum possint et
ipsi videre in eodem indiculo si conscripti sunt
libri isti de Praedestinatione sanctorum, ac Bono
perseverantiae, quos sancti Augustini esse nemo
denegare aut volet aut valet. De quibus etiam contendere
quosdam audivimus, qui eosdem beati
Augustini libros intelligenter non legerant, quod de
illis scriptum sit in indiculo, Responsio objectis
Hilarii liber I, cum sine aliqua contentione
falsum esse valeat demonstrari ab his qui eosdem
libros noscuntur habere, quia et ille Hilarius, cui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.