PL 125, col. 74

De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

est in uno libro responsum, monachus fuit Syracusanus,
iste autem Hilarius exstitit Arelatensis
episcopus, cui simul cum Prospero istos quos nunc
memoramus libros rescripsit. Si quis tamen eosdem
libros non habet, videat in collectione venerabilis 10
Bedae presbyteri de opusculis sancti Augustini
super apostolum, et ibi discere poterit quod antea
ignoravit. Sancti nihilominus episcopi Africae provinciae
ita eorumdem librorum in synodica sua
epistola faciunt mentionem dicentes: « Dei gratia
plurimum amplectendis sanctis fratribus, Joanni
presbytero et archimandritae, et Venerio diacono,
et fidelibus viris quorum in vestra epistola subscriptio
continetur, Datianus, Fortunatus, Boethus,
Victor, Scholasticus, Orontius, Vindicianus, Victor,

Januarius, Victorianus, Pontius, Quodvultdeus, famuli
Christi in Domino salutem. » Et in eadem ad
locum: « Libros sancti Augustini, quos ad Prosperum
et Hilarium scripsit, memoratis fratribus
legendos ingerite: quorum mentionem beatae memoriae
Hormisda, sedis apostolicae gloriosus antistes
in epistola, quam consulenti se sancto fratri consacerdotique
nostro Possessori scripsit, cum magno
praeconio catholicae laudis inseruit; cujus haec
verba sunt [(epist. LXVII)] : De arbitrio tamen libero
et gratia Dei quid Romana, hoc est catholica sequatur
et servet Ecclesia, licet in variis libris beati
Augustini, et maxime ad Hilarium et Prosperum
abunde possit agnosci, tamen et in scriniis ecclesiasticis
expressa capitula continentur. » Et in eadem

epistola praefati sancti episcopi ipsa beati Augustini
verba de supradicto Hvpomnesticon libro ex responsione
tertiae quaestionis ad revincendos ponunt haereticos.
Et ipse beatus Augustinus in libro ad
Dulcitium de octo quaestionibus, quas ei scripto
solvit revertens a Carthagine, commemorans libros
suos in quibus de eisdem quaestionibus scripserat,
ita ad finem ipsius operis de eodem Hypomnesticon
libro commemorat dicens: « Addere etiam
hoc quam maxime huic operi oportet, ut vestra calumnia,
quam nobis objicere soletis, per illuminationem
gratiae Salvatoris revincatur, imo confutetur,
et nostrae fidei integritas comprobetur. Credere nos
quippe vel praedicare suggillatis, quia cum lege Dei
et prophetis, cum Evangelio Christi ejusque apostolis

praedestinationem dicimus, » et reliqua quae ibi
lector ex integro cum sextae quaestionis solutione de
Hypomnesticon libro inveniet. Similiter et de libro
qui sub nomine sancti Hieronymi intitulatur de Induratione
cordis Pharaonis, quia eorum sensui contradicit,
magnopere satagunt non esse ipsius. Sed
nihil eis proficit si eum rejiciunt, quoniam isdem
sanctus Hieronymus, et caeteri Doctores catholici,
eodem sensu eos male sentire convincunt, quo et
idem liber illorum exurit zizania.
De reprehensione nihilominus sua, unde praemisimus,
contra obtrectatores suos isdem in fine libri
de Bono perseverantiae dicit: « Qui vero me errare
existimant, etiam atque etiam diligenter quae sunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.