PL 125, col. 75

De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

dicta considerent, ne fortassis ipsi errent. » Beatus
siquidem Coelestinus hoc in epistola decretali ad
Venerium et caeteros Gallicanos episcopos etiam
post obitum illius demonstrat [(epist. 8.)] dicens:
« Vitentur hujusmodi qui laborant 11 per terras
aliud quam ille noster jussit agricola seminare. Nec
tamen mirari possumus, si haec erga viventes hi nunc
tentare audent, qui nituntur etiam quiescentium fratrum
memoriam dissipare. Augustinum sanctae recordationis
virum pro vita sua atque meritis in
nostra communione semper habuimus, nec unquam
hunc sinistrae suspicionis saltem rumor aspersit:
quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter
magistros optimos etiam a meis semper decessoribus
haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune senserunt,

utpote qui ubique cunctis et amori fuerit et
honori. Unde resistatur talibus quos male crescere
videmus. Nefas est haec pati religiosas animas, quarum
afflictatione, quia membra nostra sunt, nos
quoque convenit macerari: quamvis maneat hos
beatitudo promissa, quicunque probantur persecutionem
propter justitiam sustinere: quibus quid promittat
Dominus in futurum sequens sermo declarat.
Non est agentium causa solorum, quando universalis
Ecclesia quacunque novitate pulsatur. Intelligamus
haec ipsa vobis quae nobis non placent displicere:
quod ita demum probare poterimus, si imposito improbis
silentio de tali re in posterum querela cessabit. »
Sanctus quoque Prosper hinc in epistola ad
Rufinum ita dicit: « Has, inquiens, versutias, quibus

se filii tenebrarum in similitudinem filiorum lucis
transfigurare voluerunt, cum et Orientalium episcoporum
judicia, et apostolicae sedis auctoritas, et
Africanorum conciliorum vigilantia deprehenderit,
beatissimus quoque Augustinus, praecipua utique in
hoc tempore portio Domini sacerdotum, copiose et
pulchre in multis voluminum disputationibus destruxit:
utpote inter multa Dei dona, quibus illum
abundantissime spiritus veritatis implevit, habens
etiam hanc scientiae et sapientiae ex Dei charitate
virtutem, ut non solum istam adhuc in suis detruncationibus
palpitantem, sed etiam multas prius haereses
invicto verbi gladio debellaret. Cui inter tot
certaminum palmas, inter tot triumphorum coronas,
ad illuminationem Ecclesiae, et ad gloriam Christi

qua ipse illustratus est perfulgenti, quidam nostrorum,
quod de ipsis multum dolendum est, occultis sed
non incognitis susurrationibus obloquuntur: et prout
sibi obnoxias aliquorum aures opportunasque repererint,
scripta ejus quibus error Pelagianorum impugnatur
infamant, dicentes eum liberum arbitrium
penitus submovere, et sub gratiae nomine necessitatem
praedicare fatalem; adjicientes etiam duas illum
humani generis massas et duas credi velle naturas,
ut scilicet tantae pietatis viro Paganorum et Manichaeorum
ascribatur impietas. Quae si vera sunt, cur
ipsi tam negligentes ne dicam impii sunt, ut tam
abruptam perniciem ab Ecclesia non repellant, tam
insanis praedicationibus non resistant, nec saltem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.