PL 125, col. 77
De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
sermone, quo collaborantem secum hortatus
est dicens: Sunt enim quidam qui justissime 13
damnatas impietates adhuc liberius defendendas
putant, et sunt qui occultius penetrant domos, et
quod in aperto clamare jam metuunt, in secreto seminare
non quiescunt. Sunt autem qui omnino
siluerunt magno timore compressi, sed adhuc corde
retinentes quod ore jam proferre non audent. Qui
tamen esse fratribus possunt ex priore ipsius dogmatis
defensione notissimi. Proinde alii severius
sunt coercendi, alii vigilantius vestigandi, alii tractandi
quidem lenius, sed non segnius sunt docendi,
ut si non timentur ne perdant, non tamen negligantur
ne pereant. Sufficienter ut arbitror demonstratum
est reprehensores sancti Augustini et vana
objicere, et recta impugnare, et prava defendere,
peremptorumque armis intestinum bellum moventes,
dictis divinis atque humanis constitutionibus rebellare.
Quorum tamen, dum adhuc non sunt a fraterna
societate divisi, toleranda magis est intentio quam
desperanda correctio: ut donec Dominus per Ecclesiae
principes, et legitimos judiciorum suorum ministros,
haec quae per paucorum superbiam et quorumdam
imperitiam sunt turbata, componat, nobis,
Deo adjuvante, sit studium, quieta modestaque patientia
odiis dilectionem reddere, et ineptorum
vitare conflictus: veritatem non deserere, nec cum
falsitate certare, semperque a Deo petere, ut in
omnibus cogitationibus, in omnibus voluntatibus, in
omnibus sermonibus aque actionibus nostris, ipse
teneat primatum qui se dixit esse principium; quoniam
ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia,
ipsi gloria in saecula. Amen. » Et item Prosper Camillo
et Theodoro Januensium presbyteris scribens:
« In libris, inquit, beatae memoriae Augustini episcopi,
quorum titulus est de Praedestinatione sanctorum,
quaedam sanctitatem vestram vel insolita aut
minus clara moverunt, quae ad humilitatem meam de
contextu disputationis excerpta misistis, ut quo intellectu
quove judicio ea acciperem nosceretis, » et
reliqua. Et item in libro qui titulatur de Ingratis
contra Pelagianos, aliosque haereticos, quorum ibidem
nomina designantur:
Contra Augustinum narratur serpere quidam
Scriptor, quem dudum livor adussit edax.
Inter multa suis quae tradidit haeresiarches,
Quod cognoscis, ait, naturam, quae bona facta est,
Nullis cum vitiis in quoquam omnino creari,
Nec cuiquam primi culpam nocuisse parentis,
Et quoniam tales nascantur nunc quoque, qualis
Ille fuit nostri generis pater ante reatum;
Posse hominem sine peccato decurrere vitam,
Si velit, ut potuit nullo delinquere primus
Libertate sua. Nempe haec damnata fateris
Conciliis, mundique manu. Connectit et illud
14 Idem auctor, quod lex ita sanctos miserit olim
Coelorum in regnum, sicut nunc gratia mittit.
Hoc quoque judicio sancto scis esse peremptum.
Objectum est aliud ipsum dixisse magistrum,
Quod meritis hominum tribuatur gratia Christi,
Quantum quisque Dei donis se fecerit aptum.
Sed nimis adversum hoc fidei nimiumque repugnans
Esse videns, dixit se non ita credere, et illos
Damnari dignos, quorum mens ista teneret,
Verum et in Praefatione objectionum atque responsionum