PL 125, col. 774

Capitula synodica (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

Similiter ordinem et preces in exsequiis atque agendis
defunctorum, nec minus exorcismos et benedictiones
aquae et salis.
CAP. V.-- De aqua omni die Dominico ante missam benedicenda.
Ut omni Dominico die quisque presbyter in sua
ecclesia ante missarum solemnia aquam benedictam
faciat in vase nitido et tanto ministerio convenienti,
de qua populus intrans ecclesiam aspergatur: et qui
voluerit in vasculis suis nitidis ex illa accipiant, et
per mansiones, et agros, et vineas, super pecora
quoque sua, atque super pabula eorum, nec non et
super cibos et potum suum conspergant.
CAP. VI.-- De thuribulo et incenso.
Ut omnis presbyter thuribulum et incensum habeat,

ut tempore quo Evangelium legitur, et finito
offertorio, super oblationem incensum, ut in morte
videlicet Redemptoris, ponat.
CAP. VII.-- De pane ad eulogias benedicendo.
Ut de oblatis, quae offeruntur a populo, et consecrationi
supersunt, 712 vel de panibus, quos deferunt
fideles ad ecclesiam, vel certe de suis, presbyter
convenienter partes incisas habeat in vase nitido et
convenienti, ut post missarum solemnia, qui communicare
non fuerunt parati, eulogias omni die
Dominico, et in diebus festis, exinde accipiant. Et
illa, unde eulogias presbyter daturus est, ante in
haec verba benedicat, et sic accepturis distribuat, et
micas ne incaute defluant custodiat: Domine sancte

Pater, omnipotens aeterne Deus, benedicere digneris
hunc panem tua sancta et spiritali benedictione, ut
sit omnibus cum fide, et reverentia, ac gratiarum
tuarum actione sumentibus salus mentis et corporis,
atque contra omnes morbos, et universas cunctorum
inimicorum insidias tutamentum. Per Dominum nostrum
Jesum Christum Filium tuum, panem vitae,
qui de coelo descendit, et dat vitam ac salutem
mundo, et tecum vivit, et regnat Deus in unitate
Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
CAP. VIII.-- De homiliis S. Gregorii, et de computo, cantuque ecclesiastico.
Homilias quadraginta Gregorii quisque presbyter

studiose legat, et intelligat; et ut cognoscat se ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.