PL 125, col. 80

De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

Loquentes ergo de Dei gratia et obedientia hominis,
id omni modo statuere debemus, ut neque proni in
sinistram, neque importuni in dexteram, regia magis
gradiamur via. Illud autem venerationem tuam
dixisse miratus sum, quod nullus unquam sub religiosa
professione contra catholicam fidem vel scripserit
vel praedicaverit, eum plurimi multiplices et
profanos errores suos etiam scriptorum monumentis
crediderint inserendos, qui tamen Christiano nomine
gloriabantur. Breviter ergo dicam, quantum
cum absente loqui possum, quid sentire cum catholica
Ecclesia debeas. Id est ut cum gratia Domini
operationem baptizati famuli semper adjungas, ad
eum qui praedestinationem excluso labore hominis
asserit cum Pelagii dogmate detesteris. Anathema

ergo illi, qui inter reliquas Pelagii impietates hominem
sine peccato nasci, et per solum laborem posse
salvari, damnanda praesumptione contenderit, et qui
eum sine gratia Dei liberari posse crediderit. Item
anathema illi, qui hominem cum fideli confessione
solemniter baptizatum et asserentem catholicam fidem,
et postmodum per diversa mundi hujus oblectamenta
et tentamenta prolapsum, in Adam et originale
peccatum periisse asseruerit. Item anathema
illi, qui per Dei praescientiam hominem deprimi in
mortem dixerit. Item anathema illi, qui dixerit
illum qui periit non accepisse ut salvus esse posset.
Item anathema illi, qui dixerit quod vas in contumeliam
non possit assurgere, ut sit vas in honorem.
Item anathema illi, qui dixerit quod Christus non

pro omnibus mortuus sit, nec omnes homines salvos
esse velit. Cum autem ad nos in Christi nomine
veneris, aut cum a sanctis sacerdotibus
evocatus fueris, tunc opportuna si Dominus jusserit
locis suis testimonia prof remus, quibus et
quae catholica sunt manifestentur, et quae catholicis
contraria destruantur. Nos autem per illuminationem
Christi veraciter et confidenter asserimus,
et eum qui periit per culpam, salvum
esse potuisse per gratiam, si gratiae ipsi famuli laboris
obedientiam non negasset, et eum qui per
gratiam ad bonae consummationis metas servitio obsequente
pervenit, cadere per desidiam et perire potuisse
per culpam. Nos ergo per medium, Christo
duce, gradientes, post gratiam sine qua nihil sumus

laborem officiosae servitutis asserimus: sed omni
modo arrogantiam et praesumptionem laboris excludimus;
ut totis viribus desudantes ne gratia in nobis
evacuetur, quidquid de manu Domini susceperimus, 17
donum pronuntiemus esse non pretium, scientes
laboris ipsius fructum officii rem esse, non meriti,
cum Evagelista dicentes: Servi inutiles sumus; quod
debuimus facere, fecimus [(Luc. XVII, 10)]
. Haec quae
strictim pro epistolae brevitate memorata sunt aut
recipere se, aut respuere, unanimitas tua recurrente
sermone respondeat. Caeterum qui hanc veritatis
mensuram gratia praecedente et conatu assurgente
non sequitur, dignus erit qui sacris liminibus arceatur.
Ego tamen individuam mihi bonitatem tuam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.