PL 125, col. 79

De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

Augustinus, sicut contra alias solitus erat,
morte praeventus speciali labore nequivit confligere.
Forte etiam quia pro certo ad suam non pervenit
notitiam: quam si evidenter agnovisset, credi potest
de ipsius fervoris zelo erga fidei sinceritatem,
quia non omitteret quin contra illam scribere procuraret:
sicut et contra istam, quae apud Gallos excitata
per Prosperum et Hilarium sibi innotuit, et
antea in Africanis regionibus commotam non ignoravit,
cuique nomen quod postea accepit non indidit,
quia in suo tempore compressa pleniter non
obmutuit. Sed post obitum illius, auctoritate apostolicae
sedis, per beatum Coelestinum, instantia
sancti Prosperi, ex delegatione ipsius sanctae universalis
Ecclesiae, verbis praefati venerabilis Augustini

synodali censura est redarguta, convicta, atque
sopita, veluti suprascriptus beatus Coelestinus
in memorata epistola demonstrat dicens [(epist. 8)] :
« Dilectissimis fratribus Venerio, Marino, Leontio,
Ausonio, Archadio, Filtanio, et caeteris Galliarum
episcopis Coelestinus. » Et ad locum: « Filii nostri
praesentes Prosper et Hilarius, quorum circa Deum
nostrum sollicitudo laudanda est, tantum nescio
quibus presbyteris illic licere, qui dissensioni ecclesiarum
studeant, sunt apud nos prosecuti, ut indisciplinatas
quaestiones vocantes in medium, pertinaciter
eos dicant praedicare adversantia veritati. Sed
vestrae dilectioni hoc justius imputamus quando illi
supra vos habent copiam disputandi. » Et item:
« Habetote, fratres charissimi, pro catholicae plebis

pace tractatum: sciant se, si tamen censentur presbyterii
dignitate, vobis esse subjectos; sciant omnes
qui male docent, quod sibi discere magis competat
quam docere. Nam quid in ecclesiis vos agitis,
si illi summam teneant praedicandi? »
Ad cujus jussionem praedicti Galliarum episcopi
synodum habuerunt, et hujusmodi prave sentientes,
aut resipiscentes pietate ecclesiastica regulariter receperunt,
aut in sua vecordia et pravis sensibus persistentes
episcopali atque catholica et apostolica
auctoritate a consortio fidelium segregaverunt, sicut
epistola amicalis 16 Fausti ad Lucidum presbyterum,
et libellus ejusdem presbyteri Lucidi in synodo
porrectus episcopis aperte demonstrat: quae
utraque, et epistolam scilicet et correctionis libellum,

ad demonstrandum rei evidens documentum,
quia non quaerimus de mendacio astruere veritatem
hic inserere necessarium duximus.
Epistola Fausti ad Lucidum presbyterum.
« Domino devinctissimo, et mihi speciali affectu
venerando et suscipiendo fratri, Lucido presbytero
Faustus. Grandis charitas est parum cauti fratris
errorem per Dei gratiam et adjutorium magis velle
curare, quam sicut summi antistites meditantur ab
unitate suspendere. Quid possum de hoc sensu sicut
vis cum unanimitate tua per litteras loqui, cum
te praesens multa et blanda et humili collocutione
nunquam potuerim ad viam veritatis attrahere?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.