PL 125, col. 841
De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
habes adversarii exercitus multitudinem, non timebis
eos, quia Dominus Deus tuus tecum est [(Deut. XX, 1)]
.
Bellum necessitas faciat, ut, sopita discordia, pax recuperari
possit. Hoc ergo studio regi praelium gerendum
est. Rex, appropinquante praelio, exercitui
suo verba Judae ad medium deducere debet, quibus
ait: Non concupiscatis spolia, quia bellum contra nos
est [(II Mac. XLIX, 17)]
. »
CAP. IX.-- Non peccasse eos qui Deo auctore bella gesserunt.
Non peccasse eos qui Deo auctore bella gesserunt,
Augustinus in praefato libro [(lib. I, c. 21)] : « Quasdam
exceptiones eadem ipsa divina fecit auctoritas,
ut liceat hominem occidi. Sed his exceptis, quos
occidi jubet, sive data lege, sive ad personam pro
tempore expressa jussione: non autem ipse occidit
qui ministerium debet jubenti, sicut adminiculum
gladius utenti: et ideo nequaquam contra hoc praeceptum
fecerunt, quo dictum est: Non occides [(Exod. XX, 15)]
,
qui Deo auctore bella gesserunt,
aut personam gerentes publicae potestatis, secundum
ejus leges, hoc est justissimae rationis imperium,
sceleratos morte punierunt. Et Abraham non solum
non est culpatus crudelitatis nomine, verum etiam
laudatus nomine pietatis, quod voluit filium nequaquam
scelerate, sed obedienter, occidere [(Gen. XXII)] .
Et merito quaeritur utrum pro jussu Dei sit habendum,
quod Jephte filiam quae patri occurrit occidit,
cum id se vovisset immolaturum Deo quod ei redeunti
de praelio victori primitus occurrisset [(Judic.
XI)] . Nec Samson aliter excusatur, quod seipsum cum
hostibus ruina domus oppressit, nisi quia Spiritus
latenter hoc jusserat, qui per illum miracula faciebat [(Judic. XVI)] .
His igitur exceptis, quos vel lex justa
generaliter, vel ipse fons justitiae Deus specialiter
occidi jubet, quisquis hominem, vel seipsum, vel
quemlibet occiderit, homicidii crimine tenetur. »
CAP. X.-- Quod qui bella tractant, et sub armis militant, Deo non displicent.
Quod qui bella tractant, et sub armis militant,
Deo non displiceant, item Augustinus ad Bonifacium [(epist. 205)] :
« Noli existimare neminem Deo placere
posse, qui in armis bellicis militat. In his erat sanctus
David, cui Dominus tam magnum perhibuit
testimonium. In his etiam plurimi illius temporis
justi. In his erat et ille centurio, qui Domino dixit: Non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum
dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego
homo sum sub potestate constitutus, habens sub me
milites, et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni,
et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit.
De quo et
Dominus: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem
in Israel [(Matth. VIII, 8-10)]
. In his erat et ille Cornelius,
ad quem missus angelus dixit: Corneli, acceptae
sunt eleemosynae tuae, et exauditae sunt orationes
tuae [(Act. X, 5)]
. Ubi eum admonuit, ut ad beatum
Petrum apostolum mitteret, et ab illo audiret
quae facere deberet: ad quem apostolum, ut ad