PL 125, col. 842
De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
eum veniret, etiam religiosum militem misit. In his
erant et illi, qui baptizandi cum venissent ad Joannem
sanctum Domini praecursorem, et amicum
sponsi, de quo ipse Dominus ait: In natis mulierum
non surrexit major Joanne Baptista [(Matth. XI, 11)]
,
et quaesissent ab eo quid facerent, ait eis: Neminem
concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis
stipendium vestrum [(Luc. III, 14)]
: non eos utique
sub armis militare prohibuit, quibus suum stipendium
sufficere debere praecepit. Alii ergo pro vobis
orando pugnant contra invisibiles inimicos: vos pro
eis pugnando laboratis contra visibiles barbaros.
Utinam una fides esset in omnibus, quia et minus
laboraretur, et facilius diabolus cum suis angelis
vinceretur. Hoc ergo primum cogita, quando armaris
ad pugnam, quia virtus tua etiam ipsa corporalis
donum Dei est. Sic enim cogitabis de dono Dei
non facere contra Deum. Fides enim quando promittitur,
etiam hosti servanda est contra quem bellum
geritur, quanto magis amico pro quo pugnatur?
Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas, ut
liberet Deus a necessitate, et conservet in pace. Non
enim pax quaeritur ut bellum excitetur, sed bellum
geritur ut pax acquiratur. Esto ergo etiam bellando
pacificus, ut eos quos expugnas ad pacis utilitatem
vincendo perducas. Beati enim pacifici, ait Dominus, quoniam filii Dei vocabuntur
[(Matth. V, 9)]
. Si autem
pax humana tam dulcis est pro temporali salute
mortalium, quanto est dulcior pax divina pro aeterna
salute angelorum? Itaque hostem pugnantem necessitas
perimat, non voluntas. Sicut rebellanti et resistenti
violentia redditur, ita victo vel capto misericordia
jam debetur, maxime in quo pacis perturbatio
non timetur. » Et Hieronymus: « Legimus in
libro Paralipomenon filios Israel ad pugnam isse
mente pacifica, quia non pro vincendi libidine sed
pro acquirenda pace pugnabant. »
CAP. XI.-- Militem potestati obedientem non peccare si hominem occidat.
Militem potestati sub qua est obedientem non peccare
si hominem occidat, Augustinus in libro de
Civitate Dei [(lib. I, c. 26)] : « Miles, cum obediens
potestati, sub qua legitime constitutus est, hominem
occidit, nulla civitatis suae lege reus est homicidii:
imo nisi fecerit, reus est imperii deserti atque contempti.
Quod si sua sponte atque auctoritate fecisset,
in crimen effusi humani sanguinis incidisset.
Itaque unde punitur si fecisset injussus, inde punietur
nisi fecerit jussus. Quod si ita est jubente rege,
quanto magis jubente Creatore? Qui ergo audit non
licere se occidere, faciat si jussit cujus non licet
jussa contemnere. Tantummodo videat utrum divina
jussio nullo nutet incerto. Nos per aurem conscientiam
convenimus, occultorum nobis judicium
non usurpamus, nemo scit quid agatur in homine,
nisi spiritus hominis qui in ipso est [(I Cor. II)] . »
CAP. XII.-- Victoriam in bello per Omnipotentem dari cui voluerit.
Victoriam in bello ab Omnipotente per angelum