PL 125, col. 847

De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

Cui ergo licite ignoscere liceat principi vel judici,
sub justo et misericordi judice, qui convertenti et
poenitenti ignoscit, beatus Gregorius in homilia
Evangelii demonstrat [(hom. 32)] : « Ecce, inquiens,
qui superbus fuit, si conversus ad Christum humilis
factus est, semetipsum reliquit. Si luxuriosus quisque
ad continentiam vitam mutavit, abnegavit utique quod
fuit. Si avarus quisque ambire jam desiit, et largiri
didicit propria qui prius aliena rapiebat, procul dubio
semetipsum reliquit. Ipse quidem est per naturam,
sed non est ipse per malitiam. Hinc enim scriptum: Verte impios, et non erunt
[(Prov. XII, 7)]
. Conversi
namque impii non erunt, non quia non erunt

omnino in essentia, sed scilicet non erunt omnino
in impietatis culpa. Tunc ergo nosmetipsos relinquimus,
tunc nosmetipsos abnegamus, cum vitamus
quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quod
per novitatem vocamur. Pensemus quomodo se
Paulus abnegaverat, qui dicebat: Vivo autem, jam
non ego [(Gal. II, 20)]
. Exstinctus quippe fuerat saevus
ille persecutor, et vivere coeperat praedicator pius.
Si enim ipse esset, pius profecto non esset. Sed qui
se vivere denegat, dicat unde est, quod sancta verba
per doctrinam veritatis clamant; protinus subdit: Vivit vero in me Christus.
Ac si aperte dicat: Ego
quidem a meipso exstinctus, quia carnaliter non
sum, quia in Christo spiritaliter vivo. Dicat ergo Veritas,
dicat: Si quis vult post me venire, abneget

semetipsum [(Matth. XVI, 24)]
; quia nisi quis a semetipso
deficiat, ad eum qui super ipsum est non
appropinquat: nec valet apprehendere quod ultra ipsum
est, si nescierit mactare quod est. » Sed forte
quis dicat: Quomodo sciam si se quis cui pepercero
correxit, et in correctione permanserit? Redeat haec
inquiens ad sententiam Domini, ut si evangelice et
secundo ac tertio correptus non se correxerit, qui ab
illo sicut ethnicus et publicanus haberi praecipitur, legis
severitatem a principe necesse est sustinere cogatur,
ne qui sibi consulere noluit, in pace vivere volentibus
nocere possit. At si quis huic capitulo objicere
voluerit, quod Dominus peccanti in nobis non solum
septies, sed et septuagies septies dimitti praeceperit,
sciat hoc de nostris, non de divinis praeceptum esse

injuriis: quia ut Prosper de verbis beati Augustini in
libro Sententiarum dicit [(sent. 210)] : « Peccata, sive
parva, sive magna, impunita esse non possunt, quia aut
homine poenitente, aut Deo judicante plectuntur. Cessat
autem vindicta divina, si conversio praecurrat
humana. Amat enim Deus confitentibus parcere, et
eos qui semetipsos judicant non judicare. »
CAP. XXI.-- Timeat princeps ne scelerati cujusquam muneribus vel adulationibus decipiatur.
Timeatque princeps quod in Regum historia legitur,
ne muneribus vel blanditiis cujusquam scelerati
pelliciatur, vel adulationibus decipiatur: Benadab,
inquit, fugiens ingressus est civitatem in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.