PL 125, col. 848
De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
cubiculo quod erat intra cubiculum. Dixeruntque ei
servi sui: Ecce audivimus quod reges domus Israel
clementes sint: ponamus itaque saccos in lumbis nostris,
et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur
ad regem Israel; forsitan salvabit animas nostras.
Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos
in capitibus suis, veneruntque ad regem Israel,
scilicet Achab, et dixerunt: Servus tuus Benadab
dicit: Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait: Si adhuc
vivit, frater meus est. Quod acceperunt viri pro
omine, et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus,
atque dixerunt: Frater tuus Benadab. Et dixit eis:
Ite, adducite eum. Egressus est ergo ad eum Benadab,
et levavit eum in currum suum. Qui dixit ei:
Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam;
et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus
in Samaria, et ego foederatus recedam a te. Pepigit
ergo foedus, et dimisit eum. Tunc vir quidam de filiis
prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini:
Percute me. At ille noluit percutere. Cui ait:
Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a
me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset
ab eo, invenit eum leo, atque percussit. Sed et alterum
inveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit
eum, et vulneravit. Abiit ergo propheta, et occurrit
regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et
oculos suos. Cumque transiret, clamavit ad regem, et
ait: Servus tuus egressus est ad praeliandum cominus;
cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam
ad me, et ait: Custodi virum istum: qui si lapsus
fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum
argenti appendes. Dum autem ego turbatus huc illucque
me verterem, subito non comparuit. Et ait rex
Israel ad eum: Hoc est judicium tuum, quod ipse
decrevisti. At ille statim abstersit pulverem dc facie
sua, et cognovit eum rex Israel, quod esset de prophetis.
Qui ait ad eum: Haec dicit Dominus, quia
dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima
tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus [(III Reg. XX, 30-42)]
.
CAP. XXII.-- Cavendum principibus, ne sceleratorum amicitiis conjungantur.
Sed et cavendum est principibus, ne etiam hujusmodi
sceleratorum amicitiis conjungantur, vel hujusmodi
in familiaritatem suscipiant. « Malorum,
inquit beatus Gregorius [(Pastoral., part. III, cap. 23)] ,
cum incaute amicitiis conjungimur, culpis ligamur.
Unde Josaphat, qui tot de anteacta vita praeconiis
attollitur, de Achab regis amicitiis pene periturus
increpatur. Cui a Domino per prophetam dicitur: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum
amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris,
sed bona opera inventa sunt in te, eo quod
abstuleris lucos de terra Juda
[(II Par. XIX, 2, 3)]
. Ab
illo enim qui summe rectus est, eo ipso jam discrepat,
quo perversorum amicitiis vita nostra concordat. »
Hinc David, dum totum se ad foedera pacis
internae constringeret, testatur quod cum malis