PL 126, col. 1014

De translatione S. Vincentii Martyris (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

Neque fas sit me tot tantisque praeceptoribus digna,
licet ab immerito, postulantibus inobedientem reperiri:
vestra quoque pro me sanctitate divinam supplicante
clementiam, ut quod meritis non praesumo,
sanctarum precum sublevatus auxilio, non ego quidem,
sed gratia Dei mecum perficere possim.
INCIPIT LIBER PRIMUS INVENTIONIS SIVE TRANSLATIONIS B. VINCENTII LEVITAE ET MARTYRIS, Quae celebratur VI Kal. Novembris
CAPUT PRIMUM.

religiosus aeque sacerdos et conversus Audaldus
nomine, speciali ei familiaritate connexus, aetate ac
vitae moribus pene consimilis, cujus ab ore quae
dicuntur, et multo etiam ampliora nos in fide accepisse
confidimus. Ad hunc primus memoratus compresbyter
Hildebertus accessit: et quod sibi revelatum
fuerat secreta allocutione detegens, eum in hoc
multis modis animando socium postulavit. Hortatur
amicum, precatur dilectum: Dei sanctique martyris
adfuturum repromittit solatium, necnon et pro laboris
sudore aeternae recompensationis pollicetur
praemium. Quibus vir devotus attenti pectoris arcano
receptis, confestim verbis favens sodalis, assensum
libentissime praebuit: praesertim cum idem
a quodam nobili Hispaniensi viro, Berta nomine,

frequenter audierit, quod ejusdem sancti levitae et
martyris corpus ab eodem loco cultoribus desolato
facile in quamcunque partem a quolibet asportari
posset. Convenitque utriusque animus ad tot terrarum
intervalla percurrenda promptissimus, atque
ad perferenda, si qua etiam adforent, impedimenta
paratissimus. Itaque Blandino ejusdem loci abbati,
reliquisque fratribus suae voluntatis rem patefaciunt:
a quibus hoc agendi seu perficiendi eos oportebat
expetere consilium. Processit sane omnium qui
convenerant communis in hoc validusque animi
ardor: quorum scilicet mentes virtus illustraverat
superna, et aequalis spei perflaverat laetitia
CAPUT III.
Hoc igitur accepto ardentibus duntaxat animis
divino, quod est magis fatendum, consulto, paratis
omnibus exeunt cum duobus tantum famulis, hilares
procedentes ad locum et opus sibi coelitus intimatum.
Gradientibus autem eis, ac viam festino
tramite accelerantibus, Hildebertus carnis incommodo
pressus assumptum iter quanquam invitus
reliquit. Audaldus vero moestus ac deinde uno solo
comite contentus, post multas, quas prolixum esset

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.