PL 126, col. 1015

De translatione S. Vincentii Martyris (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

expedire, paganorum insidias, pariterque tribulationum
variarum pressuras, ducente se Christo audacter
percurrens, tandem aliquando Valentiam
superius nominatam civitatem aggreditur. Ubi diebus
quatuor in ejus suburbio, a Christianis jam penitus
derelicto, anxius dubiusque quid ageret immoratus,
quinto die Zachariam quemdam Maurum,
apud quem hospitabatur, conveniens, sciscitabatur
ab eo privatim de re propter quam venerat, et utrum
se in hoc adjuvare possit, denudatis secretis interrogat.
Quo respondente se optime posse, atque locum
ubi pretiosus Domini martyr jacebat, ipsiusque
monumenti tumbam adhuc integram bene nosse:
Eamus, inquit Audaldus, et videamus utrumme ita
sit, quemadmodum testaris. Quo aiente: Quid mihi

dabis pecuniae, si quod quaeris ostendero? Monachus
ait: Parum quidem habeo: sed illud totum, vel
certe exinde quantum petieris incunctanter appendam.
Unde praedictus Zacharias superno instinctu,
sanctique martyris, ut credimus, obtentu moderatus,
non amplius quam quadraginta argenteos, solidos
videlicet quinque postulavit. Quibus libenter tributis,
simul ierunt ad locum, ubi maceriarum ecclesiae
tantum patebant ruinae, atque ipsius sepulcri situm,
ut fuerat incontaminatum tituloque signatum, reperiunt:
in quo erat super inscriptum, quod illic requiesceret
sanctus levita et martyr Vincentius. Praeclarorum
quoque parentum nomina, patris Euticii,
matris vero Enolae, a quibus orbi agonista talis
processerat, eidem epitaphio inter caetera refulgebant

inserta. Ergo comperto seu denotato sarcophagi
loco, die adhuc multo domum reversi sunt,
glorificante Audaldo Deum ac benedicente, qui itineris
sui incursum ita prospere direxisset.
CAPUT IV.
Proinde dum quies noctis membris praesertim
humanis blanditur, accepto lumine consurgentes
soli secreto revertuntur ad tumulum: inventumque
mirae pulchritudinis vas marmoreum undique, ut decebat,
studiose munitum, inopina facilitate, ultra
quam dici posset, simul ambo viribus insistentes
aperiunt. Quid praeterea admirationis pro incredibili
ejus integritate, quidve compunctionis seu lacrymarum,
propter videlicet gaudium ac inexpertam

aromaticae suavitatis illic diffusam fragrantiam, memoratus
ille monachus, tanti boni repertor, inibi
tunc persenserit, ineffabile ipso jurejurando attestante
habetur. Hoc tamen luce clarius fulget, quod
hujusmodi signis veluti quibusdam vocibus promulgatum
fuerit, quod is qui quaerebatur Dei Martyr
et Levita Vincentius esset inventus. Qui extra multiplices
et admirandas suppliciorum ejus injurias ita,
ut praelibavimus, integer liberque a putredinis labe
repertus est, ut nullo modo in praeparato sibi ad
efferendum sacculo, nervis adhuc rigidis componi
potuerit: nisi per artus, hoc ipsa cogente necessitate,
complicatus dissolveretur. Quibus cum reverentia
et timore perfunctis, ad hospitium deportatur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.