PL 126, col. 1017
De translatione S. Vincentii Martyris (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne
His ita dolo peractis, Audaldus horum nescius
cum panis edulio domum regreditur: agnitoque (proh
dolor!) hoc tristi facto, perculsus animi dolore ad
eumdem episcopum, nomine Seniorem, lacrymis
plenus accessit, conquerens cum eo de injuste sibi
subducto corpusculo. Et meus, ait, meus fuerat ille
propinquus, in partibus Hispaniarum nuper mortuus
ac sepultus. Cujus cadaver inter reliquorum parentum
meorum exanimes artus componere satagens,
haec terrarum spatia multis vexatus calamitatibus
Christo propitio peragrans evici: atque illud non parvo
xenio dato, ex paganorum placata feritate redemi.
Sed proh nefas! inquit, offendi episcopum crudeliorem
ethnicis. Quod enim eorum austeritas humanitus
emollita pie quaerenti concessit, hoc tua violentia
improbe omnimodis exagitata rapit, impudenterque
praesumit, et veluti insanus sanctum dicis corpus
hominis peccatoris. Tunc episcopus inter haec et alia
nimis rapida permotus iracundia, monachum teneri
praecepit: inexquisita tormentorum genera virgarumque
ei livores repromittens, nisi de qua civitate
vel loco eum furatus esset, seu quo nomine idem
sanctus censeretur, exponeret. Quod cum coepisset,
ac crudelius carnifice turpiter exercere perstitisset,
Audaldus volens nolens et valde diu caesus, ac per
testiculos tandem suspensus, quasi visus est confiteri
quod ab Hispaniae partibus illum deferret, quodque
sanctus Marinus martyr (hoc invento vocabulo)
nomen haberet. Sicque, ut reliqua transeamus, episcopo
sacrae praedae nefario invasore partim deluso,
cum magno cordis ploratu fletuque plurimo pulsus,
ad proprium locum monachus tristis verberibusque
attritus revertitur. Quod monasterii sui fratres audientes,
nec credentes, Audaldum mendacii redarguerunt;
nomenque illi gyrovagi imponentes, a se
sequestrando, jamque ipso etiam sponte exeunte,
repellunt: et ubicunque libeat licentiam ei, imo
necessitatem tribuunt commorandi. Qui ad coenobium
beati Benedicti, Castrum superius cognominatum,
usque perveniens, ejusdem congregationis abbati,
viro religioso, domno Gisleberto, caeterisque
fratribus ibidem degentibus omnem sui itineris sive
actus continentiam, qualiterque sibi sancti levitae et
martyris corpus sublatum fuerit, per ordinem explicavit.
Qui nimirum attoniti, et pro his quae dicebantur
valde gavisi, Audaldum regulari more prius suscipiunt:
ac deinde illi secum, quamdiu viveret, habitandi
locum concedunt. Simulque deliberant, tempus
ad hoc congruum opperientes, quatenus tantum
ad se decus quandoque superna opitulante gratia
transferre satagerent.
CAPUT VIII.
Exacto denique tempore, annis scilicet octo et
semis evolutis, ad Caesaraugustam, Salomone sibi
familiarissimo Cerdaniensi comite mandante, ex se