PL 126, col. 1018

De translatione S. Vincentii Martyris (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

fratres mittunt, qui sancti levitae et martyris corpus,
procurante hoc ipso Salomone, reciperent, secumque
Christo miserante deferrent. Salomoni namque hoc
jamdudum compertum fuerat: et (ut erat prudens
atque boni cupidus) ad regem Majorem Cordubensem
opportunitate accepta perrexerat, fingens inter
reliqua, quod apud Caesaraugustam civitatem parens
ipsius, vocabulo Sugnarius, dum ab Hispaniae partibus
deferretur, a Seniore ejusdem civitatis episcopo
violenter sublatus detineretur. Ille vero exceptis aliis
donariis sponte oblatis, ut corpus reddi juberet solidis
centum expostulatis, ad regulum saepe dictae
civitatis, nomine Abdilam, chartam facere mandat:
imperans ut ipse totidem quoque solidis sumptis Salomoni
comiti propinqui sui Sugnarii corpus restitui

praeciperet. Quibus sic expeditis, ac principum animis,
taxata pecuniarum summa, lucratis, episcopus
advocatur: et cur tantam in mortuum, imperatoria
posthabita reverentia, exercuerit iniquitatem, velut
reus majestatis, quique etiam nec sibi reveritus fuerit,
districte inquiritur. Quo omnia negante, et quod
id non fecerit, cum multis Dei sanctorumque juramentis
affirmante, Audaldus accedens constanti animo
episcopum fortiter convincere parat. Sed illis
diu absque effectu, et, ut dicitur, muliebriter altercantibus,
postquam episcopus blandis sermonibus
invitatus veritatem fateri noluit, proponuntur ei tormenta:
ut scilicet ligato pedibus ejus vel collo fune
per circuitum civitatis traheretur, et sic illusus membratim
demum dissiparetur. Et quanquam virtutes

S. Vincentii, licet sub nomine sancti Marini, transacto
praescripti temporis spatio illic frequenter
ostensae, animum illius in ejus amorem miro modo
pertraxissent, minarum tamen horrore exterritus,
quod gestum fuerat confitetur, et locum quo illud
sacrum corpus erat humatum, non sine dolore ac gemitu
aperit. Quo pervenientes monachi qui advenerant,
tam pretiosum coelestis doni talentum reperiunt,
elevantque. Cumque unus illorum, Radbertus
nomine, haesitans dubitaret an is vel alius esset,
atque loculum aperiendo certis signis Audaldo notis,
hoc prius caute perspici debere contenderet, statim
pede quem ad hoc promoverat, infirmatur, plurimum
sibi formicante genu cum tibia. Quo signo reliqui
satis certi de reddito corpore, illud ad deportandum

apte componunt. Tantoque potiti desiderio, ac post
paululum monacho pedis vigore pleniter recuperato,
cum hymnis et gratiarum laudibus (prout ratio et
loci qualitas dictabat) exeuntes, ad propria redire
Domino ducente disponunt: cui est honor et potestas,
virtus et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Huc usque de sancti corporis inventione, seu repetitione:
nunc autem quae restant translationis et gestorum
in ea miraculorum, sequens libellus cum subjecto
excipiat prologo
Ergo quia hactenus quae circa hujus sancti levitae et
martyris inventionem seu corporis repetitionem gesta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.