PL 126, col. 1021
De translatione S. Vincentii Martyris (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne
exquirentibus, a Cerdaniae partibus quidam
venientes, haud longe a monasterio propriis rebus
exspoliati, nudi ad sanctum gemebundi flentesque
perveniunt. Sed mirum in modum gratia supernae
accidit aequitatis, ut praedatores aliorsum fugere tentantes,
adversa sibi protectione mirabiliter coacti,
cum universis quae abstulerant, ad eumdem locum
festinanter accederent. Et sese mutuo intuentes spoliatores
ac spoliati, isti timere, hi vero multo amplius
mirari coeperunt: volentibusque populis in
reos consurgere, supplices rogarunt, ne quid sibi
mali ob Christi sanctique martyris amorem inferrent.
Quo impetrato omnia restituerunt: et Deum sanctumque
laudantes Vincentium, ad propria singuli
repedant: isti de inventis, illi autem de venia gratis
acquisita jocundi.
CAPUT VII.
Nec silentio praetereundum, quod pari admiratione
dignum est. Quidam enim ex Camerensi pago, causa
orationis, inclinato jam die adveniens, lanceam suam
uni arborum, quae sunt ante memoratae basilicae
ingressum (servato religionis honore), innixam
reliquit. Cumque ecclesiam sic exarmatus intrasset,
et orationi devote insisteret, fur quidam lancea ejus
rapta aufugit, domum suam non longe positam petens.
Sed mente perturbatus, ad ejusdem viri tugurium,
cujus erat hasta, infra triginta ferme leugas,
jejunio, ac itinere per totam noctem fatigatus devenit.
Cumque sitiens paululum aquae peteret, mulier
agnitam mariti hastam recepit, et furi reatum suum
confitenti pepercit, non sine admiratione virtutis
sancti Vincentii qui peregrini sui injuriam eo modo
reparari curavit.
CAPUT VIII.
Quandoquidem de nova sancti Vincentii levitae et
martyris fabricanda ecclesia mentionem fecimus,
congruum est huic loco novum referre miraculum.
Ad hanc enim constructionem confluentibus pariter
plus quam ducentis viris cum muneribus, praeter
mulieres, parvulos, et infirmos, inter quos fuit quidam
caecus rebusque pauper: qui ne in sancti servitio
vacuus appareret, lapidem non parvum sibi ex
itinere a ductore dari poposcit, atque illum subito
levatum collo supposuit. Cumque a plebe stultitiae
argueretur, ut qui rem impossibilem propter pondus
attentaret, asseruit se nunquam ab incoepto quieturum,
donec munus assumpti lapidis ad novi templi
S. Vincentii structuram detulisset. Nec mora, inter
haec verba, depulsa caecitate visum recepit.
CAPUT IX.
Vir venerabilis Helisagar Tolosae civitatis episcopus,
his auditis virtutum signis, jure pastorali clerum
populumque hortatus est, ut qui vellent ad sancti
martyris orationem secum ire pararent. Qui dum
decreto tempore pastor bonus ovium turmis circumseptus,
a nono etiam milliario discalceatus, forma
factus gregi, reverenter advenisset, quidam eorum
digitos utriusque manus ab ipsa nativitate ita contractos