PL 126, col. 1022
De translatione S. Vincentii Martyris (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne
et volae haerentes habens, ut nunquam explicari
seu extendi valerent, post orationes et lacrymas coram
sancto martyre fusas, sensit eos solutos, manante
tamen vivo cruore e locis, quibus prius inhaeserant.
Quo viso episcopus et universi qui cum eo erant, in
laudes divinas prorumpunt, litanias, hymnos, et Te Deum laudamus,
lacrymosa voce psallentes:
ipsasque manus sanguine litas jam gaudio magno
deosculantes
CAPUT X.
Quidam argentum sibi ad aliquod opus necessarium
in sinu absconderat. Quod inverecunde mulier
in latrocinandi arte perita extraxit. Sed manus ejus
ipsum argentum continens statim obriguit, ita ut
eam nec aperire, nec ad se (cunctis videntibus) reducere
valeret. Ipsa vero ad sancti Vincentii sacras
reliquias confugiens, et ibidem cum fratribus aliisque
fidelibus devote orans, curata est, manuque
relaxata furatum argentum restituit.
CAPUT XI.
Alius caecam habens filiam a nativitate, eam medendi
fretus fiducia, ad sancti Vincentii divulgata
passim patrocinia adducere statuit, et ad monasterium
usque veniens, ubi comperit ipsum sacrum
corpus, propter timorem paganorum Nortmannorum,
ad remotiorem et tutiorem locum transportatum
fuisse, crebrius ingemiscens dicebat: Miserere Christe,
miserere, o beatissime Vincenti: miserere mihi
misero, miserere huic filiae meae. His lacrymarum
vocibus, superna (quae non dormitat) ad miserandum
excitata clementia, continuo obtinentibus magni
agonistae precibus et fide parentis, lumen restituit
puellae.
CAPUT XII.
Nortmannis autem (qui ad obsidendam Tolosam
venerant) accedentibus, monachi sanctum revehunt
corpus: dignisque, eo in loco ubi prius fuerat, officiis
venerandum reponunt.
CAPUT XIII.
Rursus puella quaedam a nativitate caeca, indubitanter
credens interventu tanti martyris se posse
lumen recipere, sororem rogavit, ut ad eum quantocius
perduceretur. Quae dum simul incederent, audierunt
in terram procul remotam delatum fuisse.
Ad quam propter rigorem hiemis et aspera juga
montium non valentes pervenire, caeca sororem
suam hortata est, ut ex cera quam secum tulerant,
candelas conficeret, easque saltem ad locum quo sanctum
corpus in itinere ad modicum pausarat, deferret.
Audierat enim locum miraculis celebrem: ita ut
etiam animalia ratione carentia illum contingentes
debilia redderentur. Quod cum fecissent, atque se illic
ambae gementes prostravissent, fusa prece, quae
lucis nescia venerat mulier coepit dicere se clare
quaeque aderant cuncta videre.
CAPUT XIV.
In eodem Albiensi pago fuit quidam piscator nomine
Ubidandus, qui cum videret socios suos piscatum