PL 126, col. 1031

De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

suis fuerint abstracta sepulcris, propter tamen regis
praesentiam, non sunt tunc ad alia loca transire
compulsa. Statuerat quippe rex populo videlicet a se
labente, ut vel jam dicti sancti martyris monasterium
defenderet, eo quod divae memoriae genitor
illius eum, cum esset parvulus, eidem sancto speciali
traditione commendasset.
CAPUT II.
Hoc interea juxta narrationis ordinem inseratur,
quod dum sanctum ejus moveretur corpus, cunctipotens
Dominus dignatus est ostendere. Nam dum
in effossione ipsius, et quomodo portari deberetur
unanimes intenti essemus, cereis pro reverentia
accensis, casu accidit ut unus, quem puer incaute

tenebat, e manibus ipsius labens rueret, totoque privatus
exstingueretur lumine: quem cum a solo idem
puer cum omni velocitate levasset, lumen amissum
ab altero mutuare cupiens, meritis tanti patroni
actum est, ut statim in manibus ejus cereus illuminaretur
exstinctus. Quod quidem mirum, nec ab re
tamen ducimus, si ibidem ignis divinus resplenduit,
ubi, quamvis lugubre, filius venerabatur lucis. Unde
qui aderant universi gratias Deo referentes atque
praeclara pontificis merita collaudantes, coeperunt
magis magisque in psalmodiis Deique laudibus esse
devoti, quousque opus, licet triste, consummaretur
honeste.
CAPUT III.
Num visio illa quae aliquibus ipsius monasterii fratribus

eadem nocte, qua beatissimum ejus corpus
effossum est, antequam aurora subsequentis appareret
diei, ostensa est, ut non dicatur omitti debet?
Cum ergo ad fluvium Sequanae sua quaeque ad
naves ferentes, prima ipsius noctis vigilia quidam
perrexissent fratres, indeque ad monasterium jam
remearent, apparuit eis secumque etiam comitantibus
famulis tam immensus claritatis splendor super
eam ecclesiae partem, qua ejusdem sanctissimi viri
corpus positum erat, ut claritati aequaretur diei,
eademque ecclesia veluti igne supposito videretur
cremari. Qui cum intra se nimium mirarentur, et
eorum corda hujuscemodi consideratione stupefacta
haererent, visio paulatim deficiens disparuit. Pervenientesque
ad monasterium sciscitati sunt, si aliquis

Fratrum ea hora cum lumine super ipsam fuisset
ecclesiam. Nemine tamen qui fuerit reperto, cognoverunt
visionem angelicam divina virtute meritis
sancti patratam, qui sua migratura ossa piosque
cineres talis sibi claritatis concessa gratia invisere
curavisset.
CAPUT IV.
Illud quoque insigne miraculum, quod ante biennium
quo haec acciderunt, cuidam monacho ipsius
monasterii aetate moribusque grandaevo ostensum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.