PL 126, col. 1030

De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

licet incompto atque inerudito, veraci tamen ac fideli
sermone laeti conamur perstringere, et ut veraciter
sunt gesta, atque etiam in populo Nortmannorum
jam vulgata tam praesentibus quam futuris legenda
relinquere.
INCIPIT LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM.

adversarii cognoscentes adventum, deverterunt ad
alteram praedicti fluminis ripam, ubi quaedam parva
tantum pars populi erat: quibus confestim in fugam
versis, in insula quadam ejusdem fluvii ad opprobrium
Christianorum plus minus undecim captivos
sudibus suspenderunt, multosque alios per domos et
arbores confixerunt, atque nonnullos per villas camposque
miserabili insecutione trucidantes peremerunt:
ipsoque sacratissimo Paschali festivitatis sabbato

Parisiis pervenientes, vacuam penitus ipsam
urbem quondam populosam, et omnia in circuitu
illius monasteria a suis habitatoribus deserta repererunt.
Timor siquidem et metus universos invaserat,
utputa merito iniquitatis divino enudatos auxilio
atque ideo mundanae defensionis destitutos solatio.
Quis, rogo, non doleret, antequam bellum committeretur,
fugatum exercitum; antequam jaceretur
sagitta, confossum; ante scuti collisionem, ignominiose
subactum? Universorum namque ordo penitus
in Ecclesia confusus atque a bonitatis studio permutatus,
hoc ipsa privatione boni usque ad exitii
fomitem digna satis ultione promeruerat. At pius
Pater justus, delinquentium semper corrector, correctorumque
clemens susceptor, non hoc intulit ut

nos ob innumera delictorum nostrorum pondera crudelis
damnaret, sed ut per immensam suae largitatis
benignitatem afflictos emendaret. Tunc, proh dolor!
sacratissimum beati Germani corpus de suo effossum
sepulcro, in possessionem quamdam ejusdem Ecclesiae,
quae Cumbis dicitur, delatum est. Sed quae
facundia quive sermo exponere potest, qualis dum
haec agerentur, quantusque in eadem Ecclesia exstitit
luctus? Senes itaque ac juvenes, pueri flebant et infantes,
utpote nemo sese a lacrymis temperare valens.
Similiter et aliorum corpora sanctorum in eodem
pago degentium extumulata, atque per diversa sunt
loca deportata, exceptis duntaxat membris Macharii
Dionysii sociorumque ejus martyrum: quae licet a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.