PL 126, col. 1029

De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

quae ob inertiam silentio sunt pressa, atque per
incuriam scriptorum omissa. Tunc vero ea quae noviter
cunctarum rerum Conditori gratia ejusdem
sanctissimi viri placuit operari, auxiliante Domino
et ipsius sancti juvantibus meritis, jubente domno
rege Ebroino antistiti ejusque monasterii rectori,

Anno incarnationis Domini Jesu Christi octingentesimo
quadragesimo sexto, regis autem praecellentissimi
Caroli sexto, cum regnum Francorum
post obitum domni Ludovici imperatoris varias divisum
esset in partes, et peccata populi crescerent,
sanguisque sanguinem tangeret; Deo permittente,
flagitiis quidem exigentibus actum est nostris, ut
exterae nationes e propriis egrederentur sedibus, videlicet

gens Danorum, qui vulgo Nortmanni, id est
Septentrionales homines appellantur: et superbo
tumentique corde cum valido navium apparatu
Christianorum fines intrarent, qui huc illucque furentes,
atque cum magna superbia cuncta gyrantes,
coeperunt vastando per diversas insulas maris, donec
nemine sibi resistente fluvium Sequanae ingressi,
Rotomaco [ Rouen ] sorte incredibili applicarent.
Cumque in eadem civitate aliquantisper demorantes,
regionis principes (quod absque ingenti contritione
cordis effari nequivimus) ad bellandum pigros
timidosque adverterent; exeuntes a navibus, longe
lateque diffusi, coeperunt utriusque sexus multitudinem
trucidare, captivare, villas, monasteria, ecclesiasque
depopulando cremare, totamque suae libidinis

immensitatem cum omni crudelitate in populum Dei
debacchando exercere: quousque ad locum, qui
vocatur Caroli-venna, ventis velisque suae malignitati
justo Dei judicio secundantibus, ultra spem
securi navigando venirent. Tunc gloriosus princeps
rex Carolus, quia propter subitaneum eorum ascensum
ex toto non poterat, convocata aliqua sui exercitus
parte, venit primum ad monasterium Macharii
Dionysii, ut ejus orationibus fultus, securius
contra Dei suosque pergeret inimicos. Deinde ut
erat, uti adolescens, animo armisque strenuus, ad
supra dictum locum pugnaturus accessit; paratus
non solum dimicare, sed etiam pro fide, proque defensione
sanctae Dei Ecclesiae laudabiliter mori. Cujus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.