PL 126, col. 1028

De translatione S. Vincentii Martyris (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne · De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

Masculus atque simul veniens quod femina adiret,
Interea placuit defluxa temporis urna
Inde levare sacrum corpus, digneque locari
Post altare pii Patris sancti Benedicti:
Quo meriti pleno cultu veneratur honoris,
Assiduis signis virtutum rite coruscans.

nostrae congregationis fratribus, maturitate pariter
ac scientia provectis: qui pro sui quisque sensus
ubertate seorsum scribentes, ediderunt exinde singuli
singula opuscula. Quod utrumque a praefato domno
antistite Ebroino aliisque recitantibus approbati
placuit [ f. non placuit], sed alterum alteri utcunque
praeferri. Idcirco mansit amborum inusitatus labor
usque ad tempus domni Gozlini ejusdem loci praecipui
Patris. Quod cum sibi jam aliquorum quidem
post tempus annorum ita compertum fuisset, praecipit
mihi non ut sapientiori, sed ut manuali potius
fratri, quatenus unum e duobus coadunarem corpusculum.
Tantum ut si qua prorsus invenirem superflua,
reciderem: quaeve minus compta, florentioris
styli venustate, nihil extra veritatem faciens, polirem.

Quod ego fateor non viribus, nisi coelitus datis,
aut ingenio tumens arripui; sed magis obedientia
tanto primati debita fidens suscepi: merebarque
mihi noxam criminis, si jubentis domini jussa prosequi
negligerem.
INCIPIT PROLOGUS AIMOINI MONACHI.

miracula. Proinde unusquisque talenti donum habens
timeat, ne forte audiat quod ille malus servus, qui
acceptam pecuniam ac male humo defossam, ad Dominum
sine usurae lucris reportare non formidavit.

Hoc non solum sponte agendum, verum etiam et
cum injungitur, summopere injungentis est imperio
parendum. Plura quidem ac stupenda dignaque relatu
omnipotens Deus per eumdem beatum Antistitem
praeteritis nostrisque dignatus est patrare temporibus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.