PL 126, col. 1035

De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

fratrum ab exsulatu reversa fuit, gestum est, silentio
premere non debemus. Necdum enim sacratissima
beati viri ossa ad proprium fuerant reportata sepulcrum.
Una namque noctium, custodibus ejusdem
ecclesiae dormientibus, antequam fratres ad referendas
Deo laudes more solito excitarentur, auditur
ab eisdem coram altari sancti Stephani strepitus
daemoniorum ingens, veluti hominum multitudo ad
aliquid putaretur discurrens. Qui confestim surgentes,
et cum lumine totam ecclesiam circumeuntes
cum neminem reperissent, intellexerunt fraudem
fallaciamque daemonum fuisse; qui nimirum dolebant
se expelli a sanctis sedibus templi, in quod,
dum a perfidis permissum fuerat pollui, haud dubium
quin aliquantulum juxta illud: Et pilosi saltabunt

ibi [(Isa. XIII, 21)]
, intrandi licitum habuerint.
Postquam autem sacri ejus cineres relati atque suo
loco Christo favente sunt restituti, nihil tale in
eadem basilica ipsius sanctitate promerente auditum
est.
CAPUT XII.
Siquidem Ragenarius dux auctorque totius memorati
mali, ante profanum Horich Nortmannorum
principem cum ingenti superbia veniens, ostendit
ei quod secum hinc asportaverat aurum argentumque
multum: dixitque quod opinatissimam Parisius
civitatem captam haberet; quodque mansionem Germani
senis, quae in eadem terra decentissima haberetur,
intrasset; insuper et quod omne Caroli regnum
sibi ratione tributi subjugatum haberet. Horich autem

dum talia non crederet, jussit jam dictus Ragenarius
partem incisae trabis monasterii domni Germani,
seramque portae Parisiacae urbis ante eum in
testimonium adduci. Praeterea retulit ei quam bonam
quamque fertilem uti omnibus repletam copiis invenisse
terram: populum vero eam incolentem, ad
dimicandum pavidum ac trementem: referebatque
dicens quod majorem ibi mortui quam viventes haberent
virtutem, nullumque invenerit sibi resistentem,
praeter Germanum senem mortuum. Haec cum
diceret, tremens illico ac pavens corruit in terram,
atque terrifica coepit voce clamare, Germanum coram
assistere, eumque se baculo quem manu gestabat
graviter flagellare. Quod videntes Horich scilicet
universique sibi assistentes, ipseque Kobbo

Luduwici regis illuc directus legatus, ex hoc quod
acciderat stupore nimio permoti admirati sunt.
Isdem vero Ragenarius sic humiliatus ac repente
contritus, aliorum manibus cito sublatus recessit.
Qui maximis per triduum tormentis ignominiose
afflictus, praecepit tandem unam auream suae similitudinis
statuam fieri, atque per eumdem Kobbonem
Germano seni deferri, spondens se, si evaderet,
Christianum deinceps futurum, Deumque Christianorum
indubitanter crediturum; sed quia non erat
ex ovibus Christi, idcirco quod petebat obtinere non
meruit. Ita prorsus inflatus, quemadmodum nobis
idem Kobbo manifestum fecit, ac totus turgidus
exstitit, ut nec auditus, nec visus, nec odoratus, vel

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.