PL 126, col. 1036
De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne
gustus in ejus corpore discerni potuerit. Sicque diffusis
ad postremum visceribus medius crepuit, vitamque
miserrimus mane finivit. Statua vero sacris
oblationibus indigna, a quibus delegata fuerat retenta,
veluti immundissima a mundissimo cordium
inspectore refutata remansit.
CAPUT XIII.
Sed adhuc qualiter qui residui fuerant ex hac defecerint
vita, prosequendo narremus. Ab eo sane
die, quo monasterium almi praesulis Germani ingressi
sunt, donec poenaliter cuncti interirent, ita, ut
diximus, turgenti sunt (Kobbone teste) viscerum inflatione
perculsi; quatenus omnis eorum coetus etiam
in patria quotidie moriens periret, praeter quos Horich
postea jussit occidi. Timens etenim ipse ejusque
optimates et populus pariter universus hujuscemodi
morte pessima damnari, praecepit omnes qui
residui erant, exceptis paucis fuga lapsis, quos nec
mortis credimus evasisse exitium, decollari: eorumque
capita veluti satisfaciens morbo, Christiano qui
captivus illic erat populo tradi. Nam ita clades ingrassata
Deo permittente saeviebat in plures, ut
pene quicunque morbidum tangeret, exemplo
eodem adtactus morbo et ipse deficeret. Insuper
jussit cunctos captivos qui Christianitatis vocabulo
censerentur, in regno suo perquiri, eosque cum libertate
et honore absque alicujus contradictione in
suam patriam reverti. Qui etiam haec et alia ultra
quam sint inserta dicebant. Nos tamen ea quae a videntibus
percepimus, solummodo ponere disposuimus;
magnum satis habentes, quod victoriam quam
populi multitudo, communi obstante crimine, ex inimicis
habere non potuit, beatus Germanus inclytus
meritis, gloriosus miraculis, apud Deum tali donatus
triumpho obtinere promeruit.
CAPUT XIV.
Quia vero duce Christo hucusque signorum dulcedinem
sequentes processimus, nunc ordinem quo
ipsius beatissimi corpus relatum sit dicere aggrediamur,
his praemissis quae in villa Cumbis accedentibus
infirmis, ejus patrociniis donata cognovimus:
quae quo magis narrantur, eo amplius juvat a piae
narrationis tramite non discedere. Igitur cum quidam
puer Dagenus nomine, ex familia ejusdem monasterii,
surdus et mutus, omniumque membrorum officio
destitutus, ad praefatam villam auxilio parentum deportatus
fuisset, ita est subito meritis ipsius gloriosi
pontificis pristinae redditus sanitati, ut et loqueretur
pariter et audiret: et qui paralyticus manibus devectus
venerat alienis, ovans ac laetabundus tribus
in se miris ostensis, propriis jam coepit ire vestigiis.
Namque a terra post paululum incolumis surgens,
cum magna cordis alacritate illis qui aderant aiebat:
Ecce, ecce adest beatus Germanus, per quem me totum
Deo gratias agnosco curatum.
CAPUT XV.
Nec illud omitti debet, quod Christus ad laudem et