PL 126, col. 1037

De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

gloriam famuli sui largiri dignatus est, quod etiam
audientibus proficere credimus. Fuerunt itaque in
eadem villa duae puellae, longo tempore sic febribus
valde vexatae, ut vix jam pedibus incedere valerent,
quibus nec ulla medicinae ars eatenus potuerit subvenire.
Quae cum fiducia magna ad eamdem ecclesiam
in qua sanctissima ejus membra posita erant
pergentes, petierunt a custodibus ut saltem sub
tanti pontificis venerabile corpus eis transitus praeberetur.
At illi fidem illarum plenam considerantes,
promiserunt eas sicut humili petebant prece transire.
Nec fides praemium distulit. Ita sane ipsius sancti
corporis transito feretro ab eadem infirmitate mox
curatae sunt, ut nullam exinde molestiam per idem
tempus ulterius paterentur. Ergo mirabilis Deus in

sanctis suis, qui non solum eos in praesenti gratiarum
donis mirificat, verum et post mortem tantis
beneficiorum muneribus eorum meritis largientibus
praestitis miraculorum glorificat signis.
CAPUT XVI.
Post haec vero cum ejus sacratissimum corpus a
supradicta villa Cumbis ad monasterium reportaretur;
quod tunc in via actum est manifestare placet
in populis. Tanti denique praesulis beatissima membra
monachis cum laudibus et hymnis ad proprium
referentibus locum, contigit ut cereus qui praeferebatur
ardens, validissimo flante vento, etiam in laterna
in qua positus erat, exstingueretur. Dumque
cum equo ad villam quis propter ignem qui rursus

debuisset accendi ire voluisset, coelitus effulsit, ut
omnibus qui aderant, tanquam exstinctus non fuisset,
in eadem laterna rutilans appareret. Unde ad
hujus rei testimonium in eodem loco a fidelibus
crux lignea ponitur: ut quod ibi tunc gestum est,
quodque priusquam ad monasterium perveniretur
geminatum miraculum, a transeuntibus futurisque
non ignoretur generationibus.
CAPUT XVII.
Ventum est autem non paucis sanatis infirmis
cum magnificentia et honoris obsequio ad Theodasium
ejusdem sancti villam: unde sequenti die
comitantibus rursum virtutum prodigiis gratanter
egressi, venerunt psallentes rectoque itinere gradientes
usque ad fluvium qui vulgo dicitur Biber.

Quo transmisso venerabilis praesul et abbas ipsius
monasterii domnus Ebroinus obviam venit, multique
utriusque sexus, diversi gradus et ordinis cum crucibus
et cereis, reliquoque sanctissimo apparatu
cum eo: plebs quoque civitatis villarumque circumquaque
non modica, cum omni alacritate ac devotione
cordis universi currentes. Nam clerici magna
cum voce Deum laudantes, singultu interdum quatiente
psallebant: populi autem nunc prae immenso
gaudio lacrymas fundentes, nunc vero prae cordis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.