PL 126, col. 1039

De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

tuenda sint omnipotentis Dei judicia; quanta sit
longanimitas atque justitia piissimi Creatoris nostri,
vere terribilis in consiliis suis, patiens et aequissimus
in universis operibus suis: qui si iratus servis suis
negligentibus fuerit, cito illis poenitentibus placatus
reconciliabitur, atque visibilibus sive invisibilibus
prostratis hostibus, pacem contritis corde cum victoria
dabit. Sic de populo Israelitico saepe legimus; sic
nostris temporibus frequenter audivimus; sicque in
nobis ipsis ejus pietatis gratia experti sumus. Ipse
est enim Deus repellens et destruens, irascens et
miserans, commotorumque contritiones sanans. Attendendum
etiam beatissimus Germanus quantum
sit glorificandus, quantumque venerandus, qui sic
misericorditer juvat ad se cum fiducia confugientes,

sicque terribiliter justis, quod est fatendum, meritis
percutit adversantes. Et quia longum ac difficile est
per singula ejus virtutes retexere, maxime cum et
antequam nasceretur ita dilectus gratusque Deo ut
Joannes in utero matris exsultans inventus sit, cui
virtus miraculi famulatrix exstiterit, placet in ejus
laude hoc in loco paucis ludere versibus, sitque
prioris libelli finis.
Quia prioris libelli metas, optatum propinquantes
portum, Christo sermonis vela regente, attigimus;
acceptum ducimus ea modo miraculorum subnectere
signa, quae postea Dominus per ejusdem pontificis
merita gloriosa dignatus est pandere. Illa quoque
quae rursus in ipsius sancti nostraque peregrinatione
sunt facta, non incongrue addenda censerentur, nisi
forte pudoris esse viderentur. Scilicet qui castigationis
divinae posthabitis eruditionibus, tempus emendationis

Sancti vero corpus dum revectum, atque ordine
supra digesto suo est in loco restitutum, accessit
ex pago Oximensi [d' Hyesme ] quaedam paupercula

mulier, nomine Hirmintrudis. Haec per novem annorum
curricula contractionis calamitate oppressa, de
loco ad locum, nisi aliorum manibus delata, nequaquam
incedere valebat. Cumque eam Dominus per
gloriosum antistitem Germanum curare voluisset,
nocte quadam superveniente, vidit duas sanctimoniales
virgines praeclaris vultibus coram se assistere,
deferentes sibi panem et lac, signum futurae sanitatis,
hortantesque ut comederet: molestia namque
infirmitatis fatigata obdormierat. Cumque comedisset
ex his quae attulerant, dixerunt illi: Surge et quomodocunque
potes, Parisius ad sepulcrum beati
Germani ire festina: cujus munere noscas te ex
propria corporis debilitate curandam. Quae longo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.