PL 126, col. 1040

De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

Hic est Germanus, voluit quem mater in alvo
Perdere, praesumptis haustibus atriferis.
Sed quia vitali fuerat respersus olivo,
Non potuit sanctum commaculare malum.
Nam fuit egregia genitus de stirpe parentum,
Qui quondam terris, nunc super astra nitet.
Optat enim fragili si quis dum carne manebat
Nosse fuit qualis, hic sua gesta legat.
Et coelos postquam conscendit, quanta per ipsum
Gesserit Omnipotens, promere lingua nequit.
Linquitur hoc illi bibulas qui solus arenas,
Ac pelagi guttas dinumerare valet.
Hortor enim cunctos, maculat quos actio vitae,
Hujus opem precibus poscere saepe piis.
Debilis ad cujus venit si turba sepulcrum,
Inde means rediit sana favente Deo.
Cui nunc et semper gratias agamus, qui nos meritis
hujus fidelissimi sui praesulis de tot tantisque malis
eripuit, quique nobis quotidie innumerabilium donorum
beneficia ejus suffragiis praestat, faciens magna
et mirabilia sine numero: cui sit honor et potestas,
decus et imperium per infinita saecula saeculorum,
Amen.
INCIPIT PRAEFATIO LIBRI SECUNDI.

necnon et fructum correctionis parvipendentes,
ad hoc iterum prolapsi sumus, ut longiorem
demum exsulationem dignissima expulsione pateremur.
Sed absit ut vel nostra tacendo inaccusata pallietur
iniquitas; aut coelestis qua sanaremur, nobis
clementer adhibita quo non praeconetur, reticeatur
benignitas; vel etiam tanti pontificis humanae saluti
largita virtutum gratia immemorata transiliatur.
INCIPIT LIBER SECUNDUS.
CAPUT PRIMUM.

aegritudinis vinculo de sua desperata salute, putavit se
vano somni phantasmate deludi. Idipsum et parentes,
quibus haec retulerat, dicebant. Sed alia iterum

nocte praedictae virgines eidem apparentes, cum quadam
indignatione, blando quidem sermone eam
allocutae dixerunt: Gaude, in proximo est enim ut
cureris. Et quare quo tibi praecepimus non isti? vade
igitur saltem nunc, nec moram feceris. Porro expergefacta
mulier, auxilio tandem fratris asello levatur,
sicque ante tumulum tanti patroni delata exponitur.
Permissa itaque est in atrio ejusdem ecclesiae ipsa
nocte requiescere. Sed priusquam mediae noctis spatium
transmitteretur, evigilans, quasi quodam medicamine
delibuta, per seipsam aggreditur ecclesiam,
fratribus jam ex more vigiliarum solemnia celebrantibus.
Interea membra sibi male cohaerentia coeperunt
resolvi, atque in antiquum mox officium reverti:
quae pro anxietate cordis corporisque relaxatione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.