PL 126, col. 1044

De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

intima ungues producti penetrare viderentur. Quae
mane facto veniens, dum ante altare in quo sanctum
quiescebat corpus statuta fuisset, sic post modicum
emendato delicto, ut fuerat prius, sana regreditur:
nec gloriosa domina gloriosum dedignata est
Germanum consortem seu reparatorem sui habere
miraculi.
CAPUT VIII.
Ut autem taceamus de reliquis ea tempestate per
eumdem sanctum in eodem loco patratis miraculis,
dicatur nunc illud de quodam caeco mirabiliter curato,
qui dum alieni gressus solatio fuisset attractus,
suam illic per dies exorando praestolabatur
salutem. Nam et solitus erat alia nescio quadam
intercurrente infirmitate, multas crebrius quam subitas

cum gemitu doloris effundere voces. Unde aliquando
quasi importunus, et qui ecclesiae silentiis
esset inquietus, a quibusdam correptus, nimis moerens
aliorsum ire disponens recessit; destinavitque
animo, ut ad quamdam ecclesiam in villa Ruoilo
in ipsius sancti honore dicatam, quia prope erat,
diverteret; ibique dum tempus sui veniret miserendi
maneret. Quod cum praevio se ducente fecisset, antequam
ejusdem basilicae januam intraret, lumen
oculorum recepit: moxque tanta coelitus sibi data
visitatione jocundus, ad eumdem sanctum videns
laudesque vociferans Cumbis revertitur. Fuit itaque
gaudium fratribus universisque inibi conversantibus,
atque per omnes circumquaque non modica admirationis
laetitia. Hi ergo a quibus exasperatus recesserat,

poenitentes aiebant, se et alios tali facto commonitos,
ad pauperum debiliumque importunitates
patientes esse debere.
CAPUT IX.
Hinc Helagiam, generosi sanguinis feminam, inter
reliquos illuc venisse sanandam, simulque sanatam
rediisse videamus. Haec ita suffocationis molestia per
prolixi temporis cursum elanguerat, ut nec saltem
divinis aliquando interesse cupiens officiis, dum solius
tantum legeretur Evangelii lectio, durare pedibus
stando valeret. Neque hanc Dominus piis sancti carere
voluit beneficiis. Quae diebus plurimis alieno
portatu subvecta, eam in qua ipsius erat corpus frequentans
ecclesiam, cum cereis necnon et aliis
oblationibus piissimum ex animo venerabatur patronum.

Cumque terminus quo ejus devotionis labor
remunerari deberet, divinitus jam praefixus incumberet,
statim coelesti perfusa medicamine, tanta
corporis valentia ante ejusdem sancti praesentiam
donatur, quatenus Deo ipsique beatissimo gratias
agens reparata saluti exsultans rediret.
CAPUT X.
Dignum ducimus quod in sequentibus rythmo continetur
recolendum interserere miraculum. Nortmanni
vero apud eumdem locum qui dicitur Oscellus, in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.