PL 126, col. 1045
De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne
quadam Sequanae insula residentes, Parisius saepe,
dum prorsus placebat, navali excursu veniebant. Redimebantur
ergo omnia in circuitu vicina monasteria,
ne illorum saevitia impositis ignibus cremarentur; studebantque
praeterea vicissim equis, quatenus aliquos
nobilium gratia pecuniae capere possent. Unde veluti ex
mitissimi veri domni Luduwici abbatis redemptione,
non modicum et incomparabile acquirebant lucri
negotium. Et quotiescunque tale quid agere disposuissent,
dissimulabant se multis diebus ante,
nullatenus quoquam ire, ne cui illorum furtivus
innotesceret adventus. Proinde decreverant mutua
silentique consideratione Parisius sive ad nostrum
aliquando percurrere locum; omnesque ibidem sub
malefida securitate commorantes insperate decipere.
Restiterant siquidem in eodem monasterio qui ipsum
custodirent fratres fere viginti. Quibus matutinale
orto jam crepusculo Paschalis sacrosanctae festivitatis
officium celebrantibus, adsunt Nortmanni, qui
Parasceve die equis ascensis iter arripuerant veniendi.
Quos quidam nostrorum equites paulisper
pervenientes, eorum eis quamvis sero malignum
nuntiaverunt adventum. Illis autem non credentibus,
sed magis laudibus divinis insistentibus, pagani sine
mora insequentes venerunt, cunctosque ut erant in
ecclesia circumcinxere psallentes. Tunc, quod magnum
fuit declinandi subsidium, clausis in eorum
oculis ecclesiae portis, omnes sese in quaeque latibula
vel puteos immergentes absconderunt; quo non
ex omnibus nisi unum equo fidentem, tanti praesulis
suffragantibus meritis, interficerent. Itaque fugientes,
ante conspectum ipsorum ibant. Nec aliter inquam
verissime, nisi ut quidam illorum ante enudatos
etiam gladios, cum esset dies, illaesi transierunt.
Quibus ita angelica administratione salvatis, interfectis
praenuntiis atque aliis in circuitu et in medio
monasterii ex familia plurimis, omnia veluti spurcissimi
invasores quaeque in ecclesia vel extra invenerant
diripientes; cum proventus exsultatione,
cellario fratrum igne supposito, reversi sunt. Tunc
universi de qualibuscunque quibus se abdiderant
egressi latebris, concurrente etiam hinc inde populo
civitatis, subverterunt tantum Spiritus sancti gratia
ignis ardorem, jam ad cuncta consumenda, spatia
altiora petentem. Neque, quod postea nostris iterato
contigit delictis, locus tunc penitus crematus
disperiit.
CAPUT XI.
Caeterum ut sit memoria Justi cum laudibus, ad
ea quae in Novigento villa nostra super Maternam
fluvium sita dum ibi moraretur, dumque inde reverteretur