PL 126, col. 1052
Acta translationis S. Savini martyris (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne
hujus coenobii indicibus exsulavit, quique
post Dodonem Benedicti Anianensis discipulum et
successorem collocandus videtur.
AIMOINI PRAEFATIO
ipsiusque amplexandae congregationi, memorando
videlicet ejus coenobii Hucberto abbati, et sub
eo pie colendis Patribus, aliquid cum honore futurum
relinquam, utque ad sancti martyris laudem
vestramque jucunditatem fieri possit, illius, domnique
mei Germani sanctitate, vestrarumque orationum
solamine, Dei sanctique Savini amici me supplex
imploro juvari.
INCIPIT TRANSLATIO.
qui noverant, ignorabatur. Non tamen deerant, qui
a videntibus priorem ejusdem basilicae statum, ea
quae tunc quasi nova dicebantur, se antea crebrius
audisse certissime faterentur.
5.
Interea quidam presbyter, nomine ac merito
Bonitus, his diligentia attentis, institit divino sanctique
martyris amore conductus, ecclesiam martyrii
reconstruere, locumque ut est hodie habitationi restruere.
Quod autem inter caetera unum ibidem miraculum
a Bonimio sacerdote ipsius Boniti nepote
comperimus, sufficiens ad id quod agitur interponere
judicavimus. Aiebat enim inter haec quae ab eodem
suo avunculo referri de sancto saepius asserebat,
quasi modo idem Bonitus equum sibi quondam furtim
subtractum interpellatione domni Savini recuperare
meruerit. Equo siquidem perdito, quid faceret,
frenum necnon et sellam accepit, atque ante
sancti tumulum sic increpitans, moerensque projecit:
Te, inquit, sancte martyr, cultui seu venerationi
ecclesia tibi refecta, pro parvo possim et laborando
restituere, tu, proh nefas, equum mihi tuis meritis,
ut poteras, non custodisti. Equidem servio ecclesiam,
num patior? Quod si rectum videtur, Deus
discernat, tuque perpende, mihique equum restitue.
Haec et plura postquam sic veluti juste querelans
intulit, reversus ad domum, nocte superincumbente,
placido se sopori donavit, deinde galli voce somni
torporem linquere monentis evigilans, officium nocturnale
atque matutinale ante sancti sepulcrum
reverenter solito complevit. Quo peracto, dum se
ab ecclesia domui redderet, equus nuper furatus,
nullo se regente, mox in facie praesto fuit, dominique
praesepium, utpote notum repetens, stabulum
cursu ingreditur: quod presbyter cernens, Domino
sanctoque ejus martyri Savino grates rependens,
studiosiorem se deinceps circa Dei martyris cultum
exhibuit.
6.
Erat denique vir prosapia clarus, rebus inclytus,
Baïdilus clericus palatinus abba Majoris monasterii