PL 126, col. 1051

Acta translationis S. Savini martyris (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

ut conjicimus, Baidulus propinquus, S. Savini basilicam
construxerat ac dotaverat.
Porro haec Acta conscripsit Aimoinus ad petitionem
Hucberti abbatis S. Savini, qui a vulgatis hactenus

1.
Vere crediderim hoc tam parvum quam magnum
hujus sequentis operis sacramentum mihi divina
sanctique Savini praecipui testis Christi miseratione
donatum: parvum dico quantitate voluminis, magnum
vero reverentia martyris. Nam et talia ne legentium
auditorumque sensibus fastidienda sint,
paucis oportet innotesci. Et utinam, licet immeritus
presbyter, is talis inveniar, qui et sancto deferam,

2.
Ea sane tempestate qua Wandalorum populatio,
ut usque nunc ex antiquitate refertur, in vicinas exterasque
longe lateque saeviebat nationes, ecclesia
quae desuper corpus erat beatissimi martyris Christi
Savini, diruta, ipseque locus ita desolationi habitatorum
absentia traditus est, ut eremi vastitate obsitus,
per multum inhabitabilis desereretur annorum
cursum. Quod etsi aliqui, pauci duntaxat, restiterant
vicini incolae, et quorum manus ad hoc reparandum
minime sufficerent. Tempus namque profusum transiit,
sed non memoria oblita est loci: qui licet incultus,
priscorum tamen volvebatur per ora sacratus,
beatique Savini corpori scientissime dedicatus. Cumque
longioris aevi defluxo jam spatio, Omnipotens et
locum restaurari, et sanctum manifestius recoli disposuisset,

quomodo acciderit gratum in brevi dicere
fuit.
3.
Cum igitur quoddam pecus cujusdam coloni hominis
aliquando aberrasset a grege, ille, animali in
pascualibus non invento, remotiora silvarum, de pecore
desperatus, aggressus est loca, repertoque extra
pecoris vestigio, coepit sequi donec spinarum
ruborumque asperitate longius arceretur ab incoepto.
Sed quod est pro perditis rusticorum pauperum,
laborem quamvis gravem evincere persistens,
ferro veprium omniumque stirpium sibi nocentium
dextra laevaque impedimenta succidens, ad locum
tandem sic desudans prorupit, in quo quadrupede
quod quaerebat jacenti conspecto, accessit, eum commovens,
sed pecus ullo modo se levare non potuit.

Obruerat enim intrans ejusdem olim basilicae septa,
taliter debile jacens, quatenus omnibus contractum
membris, nec assurgere, nec incedere penitus valeret.
Brachiis tamen illud impositum portavit ad domum,
vicinis gesta replicans universa.
4.
Crescebat itaque hujusmodi narratio per dies,
atque dilatabatur prolixe. Manebat quidem de sancto,
et ejus ecclesia vivens adhuc, ut praemisimus,
fama: sed eatenus quo fuerit in loco, mortuis jam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.