PL 126, col. 125

Epistolae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

inquit, Domini Jesu salvari credimus, quemadmodum
et illi [(Act. XV)]
, aedificaturus erat Ecclesiam
aperto lancea latere, de quo produxit aquam et sanguinem,
quibus nunc lavacro rigatur et poculo,
id est mundatur aqua baptismatis, et per fidem illi
incorporatur potato sanguine redemptionis, justificata
spiritu sanctificationis. Hoc sacramentum magnum
est in Christo et in Ecclesia [(Ephes. V)]
: quae
eodem Spiritu sancto ab immaculato divini fontis
utero suos regenerat natos, quo et de illibata virgine
Christus est natus. Idem namque primus
homo, quia et Eva ipsa est Adam, conditus ut dominaretur
creaturae a Creatore factae, et disponeret
orbem terrarum in justitia et aequitate, et in directione
cordis judicium judicaret, si in accepta lege

vitae et disciplinae libero arbitrio permansisset;
videlicet si in Conditoris voluntate perseverasset ut
non peccaret; nec ipse moreretur, nec mortales,
neque mortis ac gehennae filios generaret. Sed merito
hujus permansionis, et retributione justitiae, sicut
et sancti angeli acceperunt, accepisset in munere,
quod Creator, ad cujus imaginem et similitudinem
conditus est, habet essentia, ut nec peccare vellet
nec jam cadere posset. Ipsi autem diabolo invidenti
quia illuc erat homo terrenus per debitam obedientiam
ascensurus, unde ipse cecidit per superbiam
angelicus spiritus, et mendacia suadenti plus credens,
quam voluntati conditoris sui obediens, abusus
arbitrio libero deseruit Deum, et desertus juste
a Deo, peccavit ac cecidit; et per malum velle perdidit

bonum posse, qui per posse bonum vincere
potuit velle malum. Qua de re facta est massa
perditionis totius humani generis. De qua si nullus
ad salutem eriperetur, irreprehensibilis esset Dei
justitia; quia vero multi salvantur, ineffabilis est
Dei gratia, qui ab ipso mundi primordio, incipiens
ab Abel justo, salutis humanae praecones mundo in
sua infirmitate languenti, et in peccatorum suorum
tenebris tabescenti, donec ipse lux mundi adveniret,
per patriarchas et legis doctores, atque prophetas ac
justos, verbis et prodigiis praedicans, consolando
praemisit. Tandem ipse, qui semper unum et ubique
est cum Patre et Spiritu sancto essentia majestatis,
propter nos homines et propter nostram salutem,
opere conceptus ejusdem Spiritus sancti, natus ex

Maria virgine, id est ex virginea maternae carnis
substantia, in duabus et ex duabus naturis atque
substantiis, divinitatis scilicet et humanitatis, verus
per omnia Deus, et verus homo anima rationali et
humana carne in unitate personae subsistens, ad nos
per praesentiam assumptae veniens carnis, factis et
dictis ad aliud in se credentes saeculum invitavit, id
est ad gloriam sempiternam, quam angeli sancti
habent in coelo, et ad quam obtinendam conditus
fuerat primus homo. Et quoniam ad illam pervenire
non possumus, nisi sicut nos docuit de quo scriptum
est: Quia sic oportuit pati Christum, et intrare in
gloriam suam [(Luc. XXIV)]
, dux et doctor hujus itineris,
scilicet per labores ac dolores, quos in primo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.