PL 126, col. 126
Epistolae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
parente meruimus, promerentes regnum Dei, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram
gloriam quae revelabitur in nobis
[(Rom. VIII)]
; et
in istius agonis scammate certantes, sine viatico non
valemus subsistere.
Primitiva Ecclesia, id est fideles in exordio nascentis
Ecclesiae vendebant omnia quae possidebant, et
deferebant possessionum suarum pretium ad pedes
apostolorum, docentes non debere a rationali homine
serviri, sed dominari divitiis, et uti eis in transitum,
non eas amare pro aeterna perventione. De quo pretio
dividebatur singulis, prout cuique opus erat. Cum
autem gratia Dei coepit multiplicari credentium
numerus, ad quorum sustentationem non sufficiebat
pretii reditus, quoniam omnes ad hoc non dabant,
neque valebant compelli, ut a conjugio et in totum
a mundanis vacarent actibus, ne saeculum deperiret,
donec omnes qui salvandi sunt, id est omnes praedestinati,
veluti scriptum est, filii Dei, qui erant dispersi,
id est in massae generaliter perditae ex debito
relictione conspersi, et ex ea, antequam mundus
fieret, praedestinatione Dei, cui nihil praeteritum
transiit acciditque futurum, electi, scilicet gratia Dei,
congregentur in unum, in plenitudinem videlicet
coelestis ac sempiternae Ecclesiae, ad quam tanti ex
hominibus salvatis et eidem sociandis sunt ascensuri
unde diabolus cum suis sequacibus cecidit, quanti
illic electi angeli remanserunt: ut unum ovile
unius pastoris scilicet, et individuae Trinitatis perpetua
visione et perfecta cognitione, quae est non
solum hominum, sed et angelorum vita, sine fine
gaudeat, societate gloriosa repletum: constituit
idem Dominus et magister salutis per sanctos suos,
in quibus et cum quibus loquebatur, et per quos
suam gubernabat, et usque hodie meritis et precibus
gubernat Ecclesiam, ut credentes non jam ex asse
possessiones et praedia venundarent, sed de ipsis
possessionibus Domino consecrarent. Unde qui quasi
specialiter eidem dominorum Domino adhaerent, et
ministri sermonis, et donorum aeternae salutis, atque
mediatores inter Deum et homines ope fiunt assiduae
intercessionis, vivant; et in omnibus necessariis,
sine quibus humana fragilitas non potest subsistere,
eis in eleemosynas eorum, qui easdem possessiones
Domino consecrarunt, ministretur: ut dum Christi
pauperes atque ministri Ecclesiae ex his in praesenti
subsistunt saeculo, largitores possessionum de sua
fideli eleemosyna, sicut et in baptismate, a malo
funditus conversi, et cum fide recta perseverantes
in bonis operibus, mundentur a peccato et efficiantur
Christo, cui eas devoverant, consortes in coelo,
sicut ipse dicit in Evangelio: Date eleemosynam, et
ecce omnia munda sunt vobis [(Luc. XI)]
; et item: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis
paratum est ab origine mundi
[(Matth. XXV)]
. Quapropter
sicut illi qui seipsos ac divitias et possessiones
suas Domino fideli mente consecraverunt, haeredes
Dei et cohaeredes Christi per prophetas et