PL 126, col. 131

Epistolae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

eum in novissimo die, et non morietur in aeternum [(Joan. VI)]
.
Propterea nullum aliud restat salutis
refugium, nisi ut declinet quisquis vult salvus fieri
ab istis malis et ab aliis mortalibus criminibus, et
per poenitentiam reconcilietur Deo, et communicet
vivificis mysteriis, ut vivere valeat in aeternum.
Nihil enim prodest ulli homini si Christianus vocatur,
si opera Christi, quae praecepit ipse Christus,
non fecerit: imo etiam magis ad suum judicium
Christianus vocatur, qui sub nomine Christi idola
colit diaboli. Ipsa enim Veritas, quae Deus est, protestatur,
quia qui servit mammonae (sic enim daemon
divitiarum praepositus appellatur) diabolo servit,
vel idola colit diaboli: qui servit luxuriae, voluntati
carnis pro Deo servit; unde scriptum est:
Gloria eorum in confusione est
[(Philip. III)]
, id est in
genitalibus membris, quae vulgo verecunda appellantur.
Deum quippe Scriptura gloriam appellavit,
quae dicit de Judaeis: Mutaverunt gloriam suam in
similitudinem vituli comedentis fenum [(Psal. CV)]
. Sed
et de eis qui gloriantur quando sua libidine castitatem
expugnant, et aliorum toros maculant, haec quae
supra idem dicit Apostolus: Gloria in pudendis eorum
qui terrena sapiunt [(Philip. III)]
; et alibi Scriptura: Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus
pessimis
[(Prov. II)]
. Contra quod praecipit ut qui gloriatur,
in Domino glorietur [(I Cor. I)]
. Qui servit
avaritiae, idola colit, sicut Paulus dicit: Et avaritiam
quae est idolorum servitus [(Coloss. III)]
. Qui servit
gulae et ebrietati, ventrem pro Deo colit; unde

item dicit: Quorum Deus venter est [(Philip. III)]
. Quae
ita non utique ad dignitatem dominantium, sed ab
infelicitate famulantium, sic appellat Apostolus. Qui
fratrem, id est Christianum hominem, injuste per
potentiam opprimit; aut pro acceptione munerum
justitiam facit, diabolum imitatur, et justitiam vendit,
quae Christus est, sicque similis Judae est. Qui
veritatem pervertit pro invidia, aut veritatem reticet,
aut dicit pro muneribus, diabolum imitatur, et
Judae similis est. Et sic de caeteris vitiis intelligendum
est. Et cui vitio quisque servit, illi diabolo
subjectus est qui eidem vitio praepositus est, et cum
eo sine fine torquebitur, nisi digne antea poenituerit.
Et ne principes terrae, vel quilibet Christiani, dicant:
Episcopis, presbyteris et monachis strictiora

praecepta dedit Deus; nos qui homines laici et saeculares
sumus, haec omnia attendere non valemus,
audiant quid Dominus in Evangelio dicat: Qui est
ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis,
quia ex Deo non estis [(Joan. VIII)]
. Et qui non est ex
Deo, certum est quia ex diaboli parte est. Et quid
lucrabitur, si etiam totum mundum habuerit, et
animae suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit
homo commutationem pro anima sua? Idcirco quicunque
est homo, audiat dicentem sibi Dominum
per prophetam: Indicabo tibi, homo quid sit bonum:
Facere judicium et justitiam, et sollicitum ambulare
cum Deo tuo [(Mich. VI)]
.
Haec, fratres et filii, in quocunque ordine et dignitate

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.