PL 126, col. 132

Epistolae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

sit quisque Christianus, ad vos ex Domino
mandata dirigimus, qui de omnibus hominibus dicit
omni episcopo: Tu autem audiens nuntiabis eis ex
me [(Ezech. XXXIII)]
. Ex me, inquit, et non, Ex te.
Propterea haec sicut Domini mandata suscipite:
cujus potentiae non potestis, et cujus voluntati atque
mandato non debetis resistere, si non vultis ut
vestri proprii inimici saluti vestrae obsistere. Nos
autem talia vobis tacere nec possumus nec audemus,
quibus Dominus per prophetam dicit quod si
non annuntiaverimus vobis, sanguinem vestrum de
manu nostra requiret. Et ab illis Patribus et praedecessoribus
nostris, quorum vices tenemus in
terris, coram Domino degradamur in coelis, si non
exsequimur quae illi statuerunt regulis divinitus inspiratis.

Quapropter si vos ab his unde commonemini
quantocius non correxeritis, sicut illi in coelo,
et nos in terra, una cum apostolicae sedis praesule,
et omni sacerdotum unanimitate, vos a Christi et
fidelium ejus consortio segregabimus. Quod ne nos
agere compellatis, vos pro Christo et vestra salute
obnixius deprecamur. Vos autem si mandatis Dominicis
obedire studueritis, et vestram salutem, praesentem
scilicet et futuram agetis; et gloria atque
corona nostra coram Deo eritis, qui de vobis reddemus
illi in die judicii rationem, sicut et vos de vobis
ipsis et de omnibus vobis commissis rationem estis
sine dubio reddituri. Et ideo multo studio satagite
ut in illa tremenda die ab iniquorum consortio segregati
sitis; quod tunc erit si modo a diabolicis et

malis operibus atque a perversis hominibus vos separaveritis:
vindicantes contra diabolum, et vitia
atque peccata, honorem vestrum, qui homines ad
Dei imaginem facti estis. Ad hoc enim, sicut scriptum
est, ut Deum timeat et mandata ejus custodiat
factus est omnis homo, propter quem factus est Deus
homo, qui cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti
vivit et regnat in saecula saeculorum.
EPISTOLA XXII. AD RODULFUM BITURICENSEM ET FROTARIUM BURDIGALENSEM, METROPOLITANOS AQUITANIAE. De nuptiis Stephani, et filiae Regimundi comitis.
HINCMARUS, nomine non merito, Rhemorum archiepiscopus,
ac plebis Dei famulus, reverentissimo

Bituricensium archiepiscopo et charissimo fratri RODULFO
et FROTARIO fratri et honorabili Burdigalensium
archiepiscopo, cum omnibus provinciarum vestrarum
episcopis venerabilibus, plurimam optat in
Salvatore salutem.
Nuper synodo episcoporum quatuordecim provinciarum,
Lugdunensium videlicet, Rothomagensium,
Turonensium, Senonum, Viennensium, Arelatensium,
Vesontionensium, Moguntinensium, Agrippinensium,
Trevirorum, Rhemorum, Bituricensium,
Burdigalensium, Narbonensium, apud Tusiacum
villam Tullensis parochiae, anno Incarnationis
Dominicae 860, indictione IX, mense Novembrio
habita, delatae sunt litterae querelam Regimundi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.