PL 126, col. 334

Opuscula in causa Hincmari Laudunensis (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

et non ab alienis, id est a suae justis judicibus provinciae,
et non ab externis, nisi, ut jam praelibatum
est, a judicandis fuerit appellatus. Si vero in qualibet
provincia ortae fuerint quaestiones, et inter ipsius
provinciae episcopos discrepare coeperit ratio, atque
inter ipsos dissidentes non conveniat, ad majorem
tunc sedem referantur, et si illic facile et juste non
discernuntur, ubi fuerit synodus regulariter congregata
canonice et juste discernantur. Majores vero et
difficiles quaestiones, ut sancta synodus statuit, et
beata consuetudo exigit, ad sedem apostolicam semper
referantur. »
CAPUT XVI. De metropoli Rhemorum, et castro Lauduno; et quod tres primariae sedes una fuit sedes Petri. Hormisdae ad sanctum Remigium epistola.

Vide, frater, utrum certa sit provincia metropoli
Rhemorum ex antiquo subjecta: quae metropolis
undecim civitates sub se habuit etiam antequam
beatus Remigius auctoritate Africani concilii ordinaret
episcopum in castello in quo et tu metropolis
tuae suffragator es ordinatus episcopus, et refragator
ipsius dignitatis atque auctoritatis, asse, ut dicitur,
excrevisti de pusillo magnus apud te oppidanus episcopus.
Quod, sicut Eutropius antiquus historiographus
dicit, auctore Marcobrio praetore conditum, ab
exordio sui in paganismo inter civitates vel provinciales
sedes nomen et locum non habuit. Et postquam
B. Sixtus a Sixto sedis Romanae pontifice primus
ad Rhemensem metropolim fuit directus episcopus,

in Christianismo per quindecim archiepiscoporum
tempora, plurimis annorum evolutis curriculis,
in Rhemensi parochia, sicut et alia municipia quae
hodieque ibidem consistunt, municipalem locum
tenuit, sicut et tomus quem Anacletus episcopis de
sedium privilegiis se interrogantibus se misisse dicit
patenter ostendit, veluti ipse legere potes in eodem
breviaro, in quo descriptis civitatibus metropoli
Rhemorum subjectis, nomen castelli in quo es ordinatus
episcopus, nequaquam invenies. Sed et per
plures annos tempore ejusdem B. Remigii, qui, ut
veraces nostratium historiae monstrant, septuaginta
quatuor et eo amplius annos in episcopatu degens,
et multis insignibus virtutibus clarus, jam in senecta
sua ibidem ordinavit episcopum, et rebus ecclesiasticis

(quoniam secundum sacras regulas quidquid
rerum et mancipiorum in ordine episcopatus acquirit
episcopus, sicut et illae quae ante fuerunt Ecclesiae,
habentur Ecclesiasticae), idem episcopium sufficienter
ditavit. Quamobrem sicut sedes Ecclesiarum,
scilicet Romanae, Alexandrinae, atque Antiochenae,
idcirco specialiter legimus sedes dici, cum plurimae
sedes et apostolorum, sicut Jacobi Hierosolymae, et
Joannis apud Ephesum, in qua sedit et Thimotheus
beati Pauli discipulus, et multae aliae principalium civitatum
quoniam sedes sunt, quin potius, licet disparentur
longinquitate terrarum, una sedes sunt magni
Petri apostolorum principis: ita pro modo suo Rhemorum
metropolis, et Laudunensis parochia, specialiter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.