PL 126, col. 683

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

tuam contemnat
[(II Tim. IV; I Tim. IV)]
.
Qui si te audierint, lucrifacies fratres tuos; sin
autem, saltem tu salvans salva quantocius animam
tuam, sciens procul dubio totius Hesperiae praesules
a nobis in proximo congregandos. Quibus generaliter
imminentibus, tam perfido fratri tuo quam omnibus
sectatoribus et fautoribus ejus perpetuum dicemus
modis omnibus anathema, nunquam deinceps
penitus dissolvendum: quod si evadere satagis, in
nostrique affectus finibus inveniri, in nullo prorsus
ab hoc nostro recedere praecepto patere vel hortatu.
Gratias praeterea referimus super his, qui per industriam
tuam redempti sunt a Domino, quos redemit
de manibus inimici: et scito nil te nobis acceptius
oblaturum quam eos nimirum, pro quibus

sanguis oblatus est Christi. Data quinto Idus Septembris,
indictione decima.
XXIX. AD LEONEM ET PETRUM EPISCOPOS. [(Anno 876.)] Miratur eos ad se non reverti incursionibus Saracenorum lacessitum: obtestatur ut quantocius redeant. Quod si vim ab aliquo patiantur, praecipit ut fortiter se gerant, et id sibi significent.
LEONI et PETRO episcopis.
Cum vobis innumerabiles hujus Dei Ecclesiae necessitates
non minus quam nobis sint cognitae, pro
quibus compescendis vos ad piissimum Caesarem
destinatos sub magna velocitate sensistis; miramur

vos tanto tempore nobis in tanto periculo constitutis,
et Saracenorum incursionibus undique laceratis, ad
nos remeare usque hactenus neglexisse. Neque enim
vos alicujus violentia magis quam vestra negligentia
credimus retardatos, qui nescimus sub quibus argumentosis
ingeniis, consiliis tamen a nobis anathematizatorum,
ac fraudulentiis, more corvi tempore
diluvii ad mittentem se minime revertentis [(Gen. VIII)] ,
ita legationis vestrae usque nunc obliti fuistis, ut a
Papia per tot dies Romam repetere minime studeretis.
Cujus rei gratia vos, auctoritate Dei omnipotentis,
sanctorumque apostolorum principum, obtestamur,
praesentialiter ad sanctam sedem apostolicam
quae vos misit, episcopatuumque vestrorum
sedes quantocius redeatis. Verum si, quod absit,

juxta quod a nobis anathematizatorum satellites
gloriantur quorumdam violentiis retinemini, et ad
mittentes vos reverti non permittimini, praecipimus
vobis auctoritate Dei et Domini nostri Jesu Christi
ut, memores antiquorum sanctae Romanae Ecclesiae
legatorum qui nullis minis, nullis terroribus nullisque
mortibus a suis legationibus discesserunt, praesentialiter
auctoritate hujus epistolae initium ad nos
revertendi facere studeatis, et si permissi fueritis,
statim ad nos revertamini. Si vero aliquis vos impedierit,
violentia quam patimini cunctis Christicolis
valeat propalari nobisque continuo revelari,
quatenus in eo quod contra morem gentium apostolicae
sedis legatio ecce secundo naufragium passa

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.