PL 126, col. 685
Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne
Ecclesiae nostrae necessitatibus sub nimia
festinatione miserimus, a vobis, quem hoc non latet,
non impediri, sed ad id celerius agendum vestris,
sicut credidimus, potius debuere fulciri subsidiis.
Data ut supra.
XXXI. AD LANDULFUM EPISCOPUM CAPUANUM. [(Anno 876.)] Nuntiat legatos ad imperatorem rediisse; quem in episcoporum et optimatum conventu Romanae Ecclesiae jura recognovisse, praecipue vero terrae Capuanae pactum suo juri commisisse scribit: ideo in ejus partes se venturum promittit
JOANNES episcopus LANDULFO episcopo Capuano.
Sancta Romana Ecclesia, cujus Deo auctore praesidemus
regimini, cunctis ab exordio sibi fideliter
servientibus dignam in praesenti et in futuro saeculo
solita est bonae retributionis mercedem rependere;
tibi nihilominus reliquisque fidelibus suis utroque
modo, ob vestrae fidelitatis devotionem, quam illic
positi plene cognovimus, per omnia maternis visceribus
favebit in proximo. Siquidem nosse volumus
tuae religionis intentionem quoniam, Domino cooperante,
Leone venerabili episcopo nepote nostro, ac
sanctae Ecclesiae Romanae eximio apocrisiario, aliisque
nostris legatis, quos nuper direxeramus, a
charissimo filio nostro Carolo imperatore Augusto
reversis, vobis, utpote a secreto consiliariis nostris,
ratum ducimus animi ejus, Deo inspirante, circa
Ecclesiarum, praesertim Romanae, quae caput est
omnium, exaltationem, affectum patefacere, omne
sane jus potestatis antiquitus attributum capitulariter
renovamus in conventu episcoporum ac optimatum,
inviolabiliter concessit habendum. Inter quae de
terrae vestrae pacta, prout Christo duce voluissemus,
statuere, nostro juri potestatique commisit, quatenus
id quod pontificali ore nudis verbis diximus,
operum ostendamus patratione, et ut pro animae
vestrae exhilaratione patrum notarice stylus scribentis
loquatur. Parate hospitium, quia cum novo
hospitum agmine Dei gratia in vestras partes sumus
venturi. Frenum coercitionis infidelibus, quantum
valetis, imponite, fidelibus quoque futurae in proximum
spei sublevationem promittite; Domini Dei nostri
sine intermissione, hortor, misericordiam deprecamini,
nostrumque adventum spectate veraciter.
XXXII. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. [(Anno 876.)] Ostendit se paratum esse firmare pactum quod fecerat; rogatque sibi ad ipsum eunti hospitium parari.
JOANNES episcopus dilecto filio GUAIFERIO glorioso
principi.
Quia te non solum legatorum nostrorum inter relata
fidelium circum Ecclesiae nostrae Romanae regimen,
cui Christo praesidemus auctore, devotum