PL 126, col. 696

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

JOANNES episcopus CAROLO imperatori.
Quanta et qualia per impiam gentem patiamur
Saracenorum, quid dicam quia scribere quilibet
stylus non sufficit, cum omnia ligna silvarum, si
vertantur in linguas, enarrare non valeant? Quorum
quia ex his quaedam vestra jam didicit excellentia,
praedisposuit exercitum suum ad haec removenda
cum valida manu dirigere. Quo nos audito, mox
elevatis manibus Dominum collaudavimus, ejusque

clementiam pro imperio vestro laetantes protinus
exoravimus. Sed quanto, fili charissime, laetati sumus
in his quae dicta sunt nobis, tanto, heu! tristati
et amaricati, quia quae dicta sunt rerum non sunt
effectibus consummata. Reversi quippe sunt, ut audivimus,
et solis paganis gaudium, nobis autem non
nisi tribulationem inenarrabilem reliquerunt. Et
ecce, proh dolor! inimicis crucis Christi gratulantibus,
solus fidelium coetus magna moestitudine consumitur.
Christianorum sanguis effunditur, devotus
Deo populus continua strage vastatur. Nam qui
evadit ignem vel gladium, praeda efficitur, captivas
trahitur, et exsul perpetuus constituitur. En civitates,
castra, et villae destitutae habitatoribus perierunt,
et episcopi hac illacque dispersi. Sola illis

apostolorum principum limina derelicta sunt in refugium,
cum episcopia eorum in ferarum sint redacta
cubilia, et ipsi vagi et sine tectis inventi, non jam
eis liceat praedicare, sed mendicare. Ecce, charissime,
pervenit gladius usque ad animam; ecce dies
in qua clamamus: Beatae steriles quae non genuerunt [(Luc. XXIII)]
;
ecce illa periculosa tempora Pauli voce
praedicta [(II Tim. III)] . Libet ergo cum Jeremia clamare [(cap. IX)] :
Quis dabit capiti meo aquam, aut
oculis meis fontem lacrymarum, ut plangam tantam
ac talem miseriam, tale ac tantum excidium patriae?
Sed et in tristitia, quin potius in ruina domina gentium,
regina urbium, mater Ecclesiarum, consolatio
tristium, portus periclitantium. Ecce, inquam, revera
dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis

et miseriae. Praeterito quippe anno seminavimus quidem,
sed non recollegimus; hoc vero anno, quia non
seminavimus, nec est recolligendi fiducia. Quid de
paganis dicimus, cum Christiani nihil melius operentur?
quidam videlicet ex confinibus et vicinis
nostris, quos marchiones solito nuncupatis. Nam ut
prophetice dicamus: Residuum locustae comedit bruchus (Joel II).
Et quid Saracenis incredulis, qui
sunt filii ancillae, forte relinquitur ab illis qui per
fidem liberae deberent existere filii? Usque ad terram

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.