PL 126, col. 699

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

Christianissimum conjugem vestrum semper Augustum
diversis pro necessitatibus sive missos sive
apices mittimus, ex hoc jam obsecramus et petimus,
vos estote pro nobis ostium, lingua et manus: imo
totum pro nobis sitis, advocatoris fungentes officiis,
et omnia pro nobis in omnibus facite. Ita ut amici
quidem et fideles Ecclesiae hujus per vos apud apicem
vestrum locum, apud vos inveniant aditum et
salubre in necessitatibus suis omnino remedium: e
contra vero, inimici et infideles per vos confundantur
et excludantur: quia et nos pro vobis apud omnes
et in omnibus erimus, et praecipue apud beatissimos
apostolorum principes Petrum et Paulum
amatores et protectores vestros, ita ut paterno vos
affectu semper fovere studentes, et tanquam spiritalem

filiam dilectionis nostrae sinibus collocatam in
Christo tractare ac tegere perpetuo satagentes, apud
eos commendare assiduis precibus studeamus, et
vestri memoriam ad sacrosancta corpora ipsorum
semper deponere satagamus. Laetamur autem et jocundamur
in Domino, quia beatam vos et felicem
dicent omnes generationes; quia pio committente
conjuge tam salutiferum ministerium assumpsistis,
per quod scilicet et in praesenti saeculo nomen
bonum, quod est super divitias multas, et coeleste
acquiretis inter angelos et non finiendum
imperium. Data XVI Kalendas Decembris indictione
X.
XLVI. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. [(Anno 876.)] Commendat Wigbodum Parmensem episcopum.

JOANNES episcopus CAROLO imperatori.
Quia desiderandam nobis, et totis viscerum brachiis
amplectendam dilectionem vestram nihil patimur
ignorare eorum quam maxime quae ad cumulum
gloriae vestri noscuntur culminis pertinere,
operae pretium duximus innotescere Wigbodum
venerabilem Ecclesiae Parmensis antistitem apostolorum
adiisse limen et sedem, tam orationis voto
quam inveniendae per nos vestrae gloriae desiderio;
cujus mentis arcana subtilius investigantes, nos
plane minime latuisse fatemur quod et nunc sincerae
fidei erga pium imperium vestrum habendae teneatur
affectu; et hoc jam olim procul dubio rerum

effectibus demonstrasset, nisi sibi esset a piae memoriae
priore principe causa talis injuncta, quam
sine sui discrimine floccipendere nequivisset. Unde
rogamus, data venia, suscipite nunc illum ut mea
viscera, quia et si forte quondam vobis erat inutilis,
nunc autem vobis et nobis utilis: quamvis forte
non sit dicendus inutilis, qui fidem ante promissam
custodiens, simile circa vos servandae fidei dedit
indicium, praesertim cum sperans in Domino non
perdiderit, si mutaverit, fortitudinem, dum scilicet
nobis hunc informantibus, si quopiam contra vos
usus est, pro vobis proponat jam totis viribus exercere.
Unde non dubitamus illum se fortiorem erga
fidei vestrae constantiam exhibendum, quam fuerit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.