PL 126, col. 700

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

quando contra imperium vestrum perhibebatur sentire.
Ergo, clementissime imperator, quia ab infantia
crevit vobiscum miseratio, recipite illum tanquam
ab ipsa beati Petri apostoli patroni vestri
confessione, et super eo mercedem habere contendite,
non imputantes ei quod novissimus venerit:
quia et bonus ille paterfamilias operarios undecimae
horae pares fecisse describitur his qui tertia hora
venere [(Matth. IX)] . Sed et vos non minus diligitis
militem qui primo quidem in bello terga dedit,
postea rediens premit fortiter hostem, quam eum
qui nunquam terga dedit, et nunquam aliquid fortiter
gessit. Sed quid multa? cum ecce nos ei apud
pium imperium vestrum, fili charissime, fidem dicimus.
Ecce nos pro illo vadem offerimus: tantum

sic agat erga eum clementissima et serenissima pietas
vestra, ut alii sub tegmen miserationis vestrae,
hoc comperto, alacrius confluant, et per interventionem
nostram quasi per immobilem pontem ad
vos certatim transitum faciant. Siquidem hic in
signum est ad apostolica tecta quoddam positus;
cunctos ad vos terrigenas aut bene dispositus invitabit,
aut a vobis male tractatus terrebit. Nam difficile
esse credimus apud pietatem vestram quemquam
per alios obtinere, quod per Petrum et Paulum
apostolorum eximios non poterit impetrare.
Data ut supra.
XLVII. AD ADALGARIUM EPISCOPUM AUGUSTODUNENSEM. [(Anno 876.)] Villam Tilionacum illi restituendam decernit, caeterasque possessiones Augustodunensis sedis confirmat.

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo
et sanctissimo ADALGARIO sanctae Augustodunensis
Ecclesiae episcopo ac per te in eadem Ecclesia
in perpetuum.
Divinae praeceptionis monent cunctos eloquia ut
quoties res aliena contra rationis ordinem a quoquam
detinetur, aequitate debeat imminente restitui. Constat
siquidem villam quaedam Tilionacum proprietatis
jure sancti fuisse quondam Leodegarii Augustodunensis
episcopi, et ab eo sancto collatam Nazario,
cujus vocabulo ipse honoratur episcopatus. Post vero
cum a pravis hominibus longo tempore fuisset retenta

et quasi in proprietatem eorum redacta, dilectus
filius noster Carolus clementissimus imperator,
super hoc subtili examinatione habita, cum eam ad
jus Ecclesiae Augustodunensis pertinuisse legitime
cognovisset, et possessam primo ab ea, et postea
pervasam a violentis hominibus liquido didicisset,
hanc praecepto suae auctoritatis ipsi episcopio reddidit
et ad ipsius Ecclesiae jus revocavit, cui scilicet
hanc superius nominatus sanctus Leodegarius olim
contulerat. Et ideo, quia postulavit a nobis sanctitas
tua ut jam memoratam villam secundum imperiale
praeceptum apostolicae auctoritatis liberalitate aut
privilegio Augustodunensi Ecclesiae confirmaremus,
inclinati precibus tuis, supernae pietatis gratia suffragante,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.