PL 126, col. 701

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

praedictae Ecclesiae, cui fraternitas tua
praeesse dignoscitur, saepe memoratam villam, sicut
antiquitus fuit, denuo confirmamus, ut hoc quod
suum fuerat, et redditum nunc possident, debeat
sine cunctatione perpetuis temporibus possidere vel
adhaerere, hujus privilegii auctoritate confirmantes
antedictam villam in praefato episcopio constituimus
quod in ejusdem episcopii Ecclesia, de qua ablata
fuerat, nunc reddita in ipsius dominio sine ambiguitate
permaneat. Non solum autem crebro dictam
villam, sed et omnes quae ejusdem Ecclesiae vel
modo sunt vel futurae consistunt, in eodem episcopio
confirmamus habendas, statuentes pontificali censura,
sub interdictione anathematis futurique judicii,
nulli licere haec quae a nobis tam super jam dicta

villa quam super omnibus rebus ab eadem vel habitis
vel habendis promulgata sunt, aliqua temeritate
violare vel conturbare aut repetere; sed potius stabilitate
perenni inconvulsa permanere in eodem pio
loco decernimus. Quod si quis autem, magnus vel
parvus, adversus hoc privilegium auctoritate apostolicae
sedis munitum agere tentaverit, sciat se perenni
judicio condemnandum et igni qui non exstinguitur
mancipandum. Qui vero custos et conservator ejus
exstiterit, aeternis gaudiis perfruatur, et praemiis
cum angelis in coelestibus potiatur. Scriptum per
manus Gregorii notarii regionarii et scriniarii sanctae
Romanae Ecclesiae in mense Novembris, indictione
decima. Bene valete.
XLVIII. AD URSUM DUCEM VENETIARUM. [(Anno 876.)] Gratias agit quod apostolicae sedis monitis paruerit. Episcopos ad synodum venire jubet.

JOANNES glorioso duci Venetiarum.
Gratias gloriae tuae pro benigna devotione tua referimus,
quam non solum verbis, sed et operibus
erga nos studiose declaras, et frequenter ostendis:
et ideo nos paterno circa te detinemur affectu; et in
his quae ad tuam tuorumque pertinere ac prodesse
utilitatem cognoscimus, prompti et benigni semper
esse curabimus, ita ut divinis praeceptis sacrisque
canonibus
impedire intentionem et sanctionem nostram
nunquam consentias; sed cum tibi de rebus
ecclesiasticis quidquam injungimus, sicut devotus

filius nos obaudias, et adimplere quae dirigimus alacri
semper animo studeas, quoniam nos tanto in
causis tuis, et ubi tibi opportunitas fortassis evenerit,
promptiores tecum nos esse ac benigniores invenies,
quanto te nos nolle a mandatis Dei aliquo
modo avertere manifestius viderimus. Nam tibi,
charissime, tanquam familiari nostro familiariter
scribimus, quia nullius mortalis amorem praeponere
Dei justitiae possumus, qui nimirum Evangelium legimus,
dicens: Qui amat patrem aut matrem plus
quam me, non est me dignus [(Matth. X)]
. Veniant igitur
episcopi ad synodum nostram, ut, ipsis nobis rei
veritatem significantibus, causam fratris et coepiscopi
nostri Petri illis praesentibus facilius diffinire

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.