PL 126, col. 967
Privilegia (Marinus I), J. P. Migne
MARINUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
abbati DANIELI ex coenobio sancti Petri Solemniacensis,
quod olim a beato viro Eligio constructum, successoribusque
tuis ac monachis inibi nobiliter degentibus
in perpetuum.
Convenit enim nostro pontificio, ut quantum prae
omnibus eminet dignitate, tanto supra universo
eniteat serenissima pietate. Postulastis itaque a
nobis, ut praefatum coenobium sub defensione ac
tuitione beatorum apostolorum Petri et Pauli ac
nostra statueremus, sicut factum legimus ab antecessore
nostro beato viro papa, postulante nobilissimo
Francorum rege Dagoberto, et constructore
ipsius loci sanctissimo viro Eligio episcopo Noviomagensi,
quatenus quieti ac tuti esse per futura tempora
valeatis. Nos vero, vestram sanctitatem agnoscentes,
vestraeque religioni assensum praebentes,
tanta alacritate laeto animo concedimus, quanto vos
Deo propinquiores in sacra conversatione cognoscimus
fore. Igitur juxta petitionem vestram, hujusmodi
privilegium praesentis auctoritatis nostrae decreto
eidem venerabili monasterio vestris futurisque temporibus
indulgemus, concedimus, atque confirmamus.
Et sicut nobilissimus Francorum rex Dagobertus,
et gloriosissimi Augusti, Carolus et filius ejus
Ludovicus, et filii et nepotes eorum, Carolus imperator,
et ejusdem Caroli filius Ludovicus, necnon et
Carlomannus Ludovici filius, qui nunc regnum
Francorum feliciter gubernare videtur, ducti divino
amore, de villis ac facultatibus seu stipendis propriis,
vel quolibet modo ibi a fidelibus viris condonatae
res, a vobis quoquomodo acquisitae sunt, sicut
in praeceptis praedictorum regum continentur, vel
in charta ejusdem monasterii fundatoris insertum
est, scilicet Eligii episcopi, omnia illibata et inconvulsa
nostrae auctoritatis privilegio confirmamus.
Damus etiam licentiam, propter persecutionem infidelium
Christianitatem devastantium, munitionem
ibi fieri. Constituimus alia auctoritate beati Petri,
ut nullus regum, nemo antistitum, vel abbatum, seu
quilibet sua praeditus dignitate, de iis quae in praelibatis
praeceptis continentur, vel in futuro ab eis, vel
a quibuslibet de proprio fuerint his specialibus usibus
jure collata, sub cujuslibet causae occasione sive
specie, quidquam minuere vel auferre, vel aliis quasi
piis causis pro suae avaritiae excusatione praesumat
concedere. Sed cuncta, quae usibus monachorum,