PL 126, col. 968

Privilegia (Marinus I), J. P. Migne

vel ecclesiae oblata sunt, vel offerri contigerit, perenni
tempore absque ulla inquietudine ipsis, quibus
concessa sunt, profutura permaneant. Statutum
etiam, ut nullus episcoporum, seu comitum,
mansionaticum ibi, vel paratas, vel stationes requirere
seu exigere praesumat, sed liceat servis Dei
sine aliqua inquietudine Deo servire, et hospitalitatis
benevolentiam, prout eis libuerit, cunctis fidelibus
impendere. Placuit huic paginae inseri, ut
obeunte abbate praedicti coenobii, nullus ibi, quacunque
subreptionis ambitione, abbatem statuero praesumat,
nisi quem ejusdem loci monachi secundum
authenticam et regularem institutionem ex seipsis
elegerint ordinandum. Si quis autem hanc paginam
constitutionis agnoscens contra eam venire tentaverit,

sit alienus a sacratissimo corpore Domini Jesu
Christi, et nisi praesumpta correxerit, vel male
ablata non restituerit, ultionem cum Juda proditore
excipiat, et beatum Petrum sentiat hostem. Cunctis
autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini
nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae
actionis inveniant. Scriptum per manum Zachariae
scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae mense Maio, indictione
prima. Bene valete. Pridie Idus Junias, per
manum Valentini Ecclesiae Portuensis episcopi,
regnante in perpetuum Domino Deo nostro. Anno
pontificatus domni Marini universalis papae primo,
indictione prima.
II. PRO MONASTERIO SAVINIENSI. [( Anno 883.)] [Ex Ughelli, Italia sacra t. IV, pag. 657.]

MARINUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto,
reverendissimo, et sanctissimo GERARDO sanctae Laudensis
Ecclesiae episcopo et praesenti in eadem Ecclesia
et monasterio Savinionis in perpetuum.
Te narrante cognovimus munificentia imperatorum,
et regum, qui nostris fuerunt temporibus, quique
erga eos industria obsequi coenobium Savinionis
Ecclesiae tuae concessum, atque praeceptis suis
firmatum esse eo videlicet ordine seu tenore quod
semper in eodem coenobio regularis institutio disciplinabiliter
observaretur, salvo jure concessarum sibi
rerum in usus proprios. Tu vero praecavens ne post
discessum tuum quilibet successorum tuorum, aut

alia saecularis potestas a proprio statu et ordine
idem coenobium subvertere possit, res aut familias
ibidem subvertendo, vel invadendo, petisti fideliter
auctoritate sedis apostolicae, et privilegio ea, quae
ad usus monachorum, ac totius ejusdem coenobii
utilitatem cunctis possessionibus, ac recordandae
memoriae piissimo Ludovico quondam Augusto per

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.