PL 126, col. 970
Privilegia (Marinus I), J. P. Migne · Epistola (Marinus I), J. P. Migne
nisi cogente charitate, aut necessitate abbas
cum fratribus postulaverint, ter siquidem per annum
aut abbas, aut ejus inde monachi Laudensem episcopum
in sua ecclesia honorifice et visitent, et recipiantur.
Praeterea decernimus ut si ejusdem monasterii
abbas se aliquando praegravari injuste cognoverit
ab eodem episcopo, vel aliis, libere ad nostram
sedem apostolicam appellet, atque ad eam
confugium faciat, ut sua mereatur obtinere irrefragabiliter
jura apostolica sibi clementia roborata.
Quae si quis praecognita corrumpere, ipsamque sanctam
congregationem perturbare, vel inquietare
praetermisso apostolico, seu regulari judicio tentaverit,
et hoc nostrum privilegium quoquo modo corrumpere,
in virtute sancti Spiritus, ac beatorum
apostolorum a communione omnium sit separatus
justorum, quoadusque digna satisfactione humiliatus
emendare studuerit, quaeque contra ipsum reverendum
locum ad periculum sui deliquit. Qui vero
custos et observator hujus apostolici nostri privilegii
fuerit, benedictionem et gratiam a Domino consequatur.
Scriptum per manum Georgii scriniarii
sanctae Romanae Ecclesiae, mense Junio, indictione
I. Bene valete.
Datum X Kal. Juli per manum Zacchariae episcopi
et bibliothecarii, atque missi S. sedis apostolicae,
imperante domino nostro piissimo perpetuo
Augusto Carolo a Deo coronato magno imperatore
anno III, et post consulatum ejus anno III,
indict. I.
et ipsum vestrum monasterium, cum omnibus suis
pertinentiis, ad tenendum, et vos regendum atque
gubernandum, salva pensione nobis annua persolvenda.
Unde vobis praecipimus ut eum honorifice
suscipiatis, et eum ut praelatum cum omni religione
habeatis, quia eum ad salvandum et regendum super
vos ordinavimus. Bene valete.