PL 126, col. 1011

De translatione S. Vincentii Martyris (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

Libellos Aimoini duos de Miraculis S. Germani Parisiorum
antistitis exhibui in saeculi tertii tomo II [(Vid. infra, col. 1027)] :
nunc totidem libros de Translatione
S. Vincentii ab eodem, soluta oratione scriptos cum
aliis duobus metricis exhibere juvat. Fuit is monachus
coenobii S. Germani a Pratis apud Parisios sub Gozlino
abbate, qui ab anno circiter 850 eidem loco praeesse
coepit, atque Aimoino ut miracula S. Germani perscriberet,
mandavit. Hos vero libros Aimoinus scripsit
ex relatione Audaldi monachi, istius translationis
adjutoris, cujus ab ore quae dicuntur, accepit, ex
lib. I, cap. 2. Editi sunt quatuor isti libri a Jacobo
Brolio Pratensi monacho in Supplemento Antiquitatum
Parisiensium. Porro Aimoinus auditorem habuit
Abbonem ejusdem loci monachum, qui de obsidione
Parisiaca libros duos versibus cecinit, praemisso
carmine dactylico ad Aimoinum praeceptorem. Ex
quo intelligitur, Aimoinum anno 888, quo Abbo
scribebat, superstitem fuisse. Ejus obitus signatur

in pervetusto Necrologio Pratensi his verbis: « V Id.
Junii depositio domini Heimonis sacerdotis. » Diversus
est is ab Aimoino Francicae historiae scriptore, qui
fuit monachus Floriacensis sub Abone abbate.
2.
Primus duos priores libros de Translatione
S. Vincentii Bernoni Castrensi abbati ( abbé de
Castres ) ejusque fratribus nuncupavit. Istud monasterium
« anno Domini 647 Robertus, Anselinus et
Daniel, tres viri pii et nobiles construxerunt in pago
Albigensi, juxta fluvium Agouti sub regula S. Benedicti, »
adjuvante Faustino strenuo ac praedivite milite,
« qui monachus factus ecclesiam S. Benedicti a
fundamentis magno sumptu aedificavit, et post mortem
Roberti secundus monasterii abbas » evasit, ut
legitur in ejusdem monasterii Chronico, quod typis
vulgatum est in Spicilegii tomo VII. Eidem loco praefuit
anno 870 Berno abbas undecimus, cui sequentes
libros inscribit Aimoinus. Monasterium in ecclesiam
Dignis memoria sanctis Patribus, domno abbati
Bernoni, caeterisque sub eo fratribus, in pago
Albiensi et monasterio beati Benedicti, quod Castrum
cognominatur, sub ejus regimine, regulari studio
Deo commilitantibus, Aimoynus peccator, almi Germani
Parisiorum praesulis monachorum novissimus,
praesentem prosperitatem, aeternamque in Christo
coronam.
Vestra, o amantissimi Patres, prudenti, necnon
et imitabili simplicitate comperta, non miror quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.