PL 129, col. 590

Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne

necessitatem non facimus. Respondi ego: Clerus
in potestate mea est. Exclamantes autem quidam
ex sacerdotibus, dicebant: Cum ipso vivimus, et
cum ipso morimur. Post haec coepit dicere per se
Calliopas, et qui cum ipso erant: Veni nobiscum
ad palatium. Nec hoc facere recusavi, sed exivi
cum eis in palatium eadem secunda feria. Et tertia
feria venit ad me omnis clerus, et multi erant
qui se paraverant ad navigandum mecum: qui
etiam res suas jam immiserant in ea quae vocabantur
levamenta: et alii quoque nonnulli praeparabantur
clerici et laici qui festinabant pervenire
ad nos. Eadem ergo nocte, quae illucescit in feria
quarta, quae erat tertio decimo Kalendas Julias,
circa horam quasi sextam noctis, tulerunt me de

palatio, retrusis omnibus qui mecum in palatio
erant, usque ad res diversas, quae mihi in via et
hic erant necessariae; et non nisi cum sex puerulis
et uno cauculo eduxerunt nos ex urbe; et, cum immississent
nos in unum eorum quae dicebantur levamenta,
circa horam plus minus quartam diei ad
portum pervenimus. In ea sane hora, quae egressi
sumus ab urbe Roma, statim ut erant obseratae portae,
iterum eas obseraverunt et sic remanserunt, ne
exirent a civitate aliqua et venirent ad nos in portu,
donec illinc navigassemus. Unde necessitas nobis
effecta est, ut omnium eorum res, qui in levamenta
missi fuerant, in praedicto portu dimitteremus,
et mox eadem die moveremur. Et pervenimus Kalendas
Julias Mesenam in qua erat navis, id est carcer

meus. Non autem Mesenae tantum, sed et in Calabria,
et non tantum in Calabria quae subdita est magnae
urbi Romanorum, sed et in plurimis insularum in
quibus nos vel tribus mensibus peccata impedierunt,
nullam compassionem adeptus sum: excepto duntaxat
in insula Naxia, quoniam ibi annum fecimus,
merui lavari duobus vel tribus balneis, et apud urbem
mansi in hospitio quodam. Et ecce quadraginta et
septem dies sunt hodie, ex quo non merui calida nec
frigida aqua rigare me, et effluxi et refrigui totus,
quoniam ventris fluor et in navi et in terra usque
ad praesentem horam requiem mihi omnino non dedit:
et in ipsa quoque necessitatis meae hora cum
gustaturus sum, totus conquassatus corpore, ea quae
necessaria sunt percipere ad confortandam naturam

non habeo, quia quod habeo taedet me sumere, cum
id habeam penitus in fastidium. Sed credo in virtutem
Dei qui omnia conspicit, quia cum de praesenti
vita subductus fuero, exquirentur de his omnibus
hi qui me persequuntur, ut saltem sic ad poenitentiam
ducti ab iniquitate sua convertantur.
Subscriptio. Incolumen te custodiat Deus, fili dulcissime!

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.