PL 129, col. 591

Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne

COMMEMORATIO eorum quae saeviter et sine Dei respectu acta sunt a veritatis adversariis in sanctum et apostolicum, novum revera confessorem et martyrem, Martinum papam Romae, per epistolam cujusdam Christianissimi, directam his qui sunt in Occidente, seu Romae, et in Africa, orthodoxis Patribus.
Afflictionum moerores et lacrymas, communemque
sine cessatione ac moestissimam vocem quae in
dolores ex imo cordis prolata est, puto autem quae
et profertur Deo ab his qui sunt Romae, adhuc autem
et in omni loco dominationis ejus degentibus sanctis
famulis Dei et fidelibus populis, ex quo facta est persecutio
adversus sanctissimum Patrem nostrum, Deo
beatissimum, et fidelem sacerdotum principem et
apostolicum universalem papam, ac per hoc adversus
catholicam Ecclesiam; puto autem hactenus hunc
eumdem moerorem retineri in vobis, et multam sollicitudinem
habere vos, scire quomodo peractum est
contra eum, quando exsulatus est et persecutione
pulsus a Roma navigio usque Byzantium. Haec in
mente habens ego humilis et peccator famulus vester,

quaedam quidem exterius sollicitudine multa
addiscens, plurimorum autem proprie contemplator
factus indignus ministerii beatissimi et pretiosi sacerdotis
nostri, judicavi litteris reminisci, et nota
facere claraque constituere vobis benedictis, atque
per vos omnibus fidelibus et zelum habentibus culturae
divinae: quatenus cognoscentes cum cordis
moestitudine mecum illum propheticum sermonem
proferatis: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis
meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte
contritiones catholicae Ecclesiae et omnium Christianorum,
imo perditionem, propter ea quae acta sunt
in beatum et Deo plenum ducem veritatis et praedicatorem.
Verumtamen Deo gloria, qui dedit ei virtutem
et sufferentiam stabilem in tentationibus quae

supervenerunt ei a contrariis virtutibus et viris, in
expugnando et viriliter dimicando pro cultu Dei,
irrefragabiliter et spe firma usque ad mortem ponens
animam suam, utpote imitator ejus qui eum constituit
athletam, Dominus ejus, ad informationem
pro veritate dimicare. Ea equidem, quae inibi Romae
gesta sunt in beatum et adamantinum spiritualem
Patrem sacerdotumque principem domnum Martinum,
et vos scitis: qualibus periculis luctatus est,
videns gladios vibratos et acutos confertos ad invicem,
tentos a pluribus militibus paratum habentibus
inficere enses et commutare a vita beatum, in circuitu
altaris astantibus, et in toto templo catholicae Ecclesiae
Romae quae cognominatur Constantiniana, in
qua sacerdotio fungens recubabat in foribus et grabato

ipse beatus aeger: et quomodo contritus animis,
et artubus constrictus, impulsus et expulsus, raptus
et extractus ex apostolico throno, in quo Deus eum
constituit loco, inspectorem sui apostolum, et praedicatorem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.